Aufsatz 
De pace inter Athenienses et Philippum Amyntae F. per legatos celeberrimos composita
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

habuisse dicebat, et commemoravit, se id sua effecisse legatione, ut intra biduum aut triduum Athenienses, si domi manerent neque bel- lum moverent, audituri essent et Thebas obsideri et Thespias atque Plataeas restitui et Apollini pecuniam solvi non a Phocensibus, sed a Thebanis, qui auctores fuissent templi occupandi. Quin audivisse se ait Eubqœensium nonnullos propter conjunctionem civitatis et Phi- lippi territos et perturbatos haec fere dixisse:Non fugit nos, legati! quibus conditionibus pacem feceritis cum Philippo, neque ignoramus, vos illi dedisse Amphipolim, Philippum autem promisisse, traditurum se vobis Eubgœam(Dem. de pace p. 59.§. 10.). Aeschines propter haec et alia(Dem. passim. Vid. Barbeyr. Hist. fœder. Vol. I. p. 225. not. n.) celebratus, descendit magnà quâdam majestate. Surrexit De- mosthenes et ea se ignorare dixit, repetiturus, quae ante triduum in Senatu retulerat. Sed hinc illinc clamitatur, obturbatur, ridetur, sub- sannatur. Demosthenes non auditur, creduntur, quae Aeschines renun- ciaverat. Dem. f. leg. p. 346. sqq.§. 17. sdq. Eodem tempore Phi- lippum esse intra Pylas progressum, quod voluerat, simul et Athe- nienses audiverunt et ipse adfuit. Praesentia Philippi terrorem in- jecit; epistola autem paulo post missa rex in se culpam legatorum transfert, quos Alensium reconciliandorum causa detinuisset, de The- banis autem vel Phocensibus ne tantillum quidem. Dem. loc. cit. p. 351.§. 34. Adfuerunt Athenis Phocensium legati cognituri, tum quid Atheniensium legati renunciaturi essent, tum quid Athenienses decre- turi. Demosth. f. leg. p. 359.§. 57. unde Phocenses rem comperti sunt XXmo Scirophorionis sive XVIImo Junii(Dem. I. cit.§. 59). Etiam quum jam Philippus ingressus esset intra Pylas(quas inde praesidio et mercenariis tenebat. Dem. Phil. III. p. 119.§. 32), Aeschi- nes haec verba dedit:Non esse tumultuandum, ait, quod Philip- pus intra Pylas ingressus esset, consecuturos enim affirmavit Athenien- ses omnia, quae vellent, si quiescerent, atque intra biduum aut triduum