15
§. 8. Impensis in viaticum mille Drachmis(sive 408 Florenn.), quas publice acceperant, quantum a nulla civitate numerari solebat neque quum Athenis in Macedoniam proficiscebantur neque quum illinc redibant(Dem. f. leg. p. 390.§. 158. cf. Bœckh. Oecon. Vol. I. p. 255. sq.), redeunt septuagesimo die 4, tertio mense(Weiske loc. cit. P. 18. not. 13. cf. Contaren. loc. cit. p. 92. sq.), a secundâ legatione oratores, XIIImo Scirophorionis sive Xmo Junii, moxque est intra Pylas Philippus, et Phocensibus ea pollicetur, quae illi non crediderunt, sed ad verum comperiendum se Athenas contulerunt.
Renunciatur legatio, neque vero quidquam vel parvum vel magnum eorum reperitur, quae quum pacem facerent, dicta et exspectata fue- rant, sed in omnibüús Athenienses decipiuntur: Accedunt legati ad senatum; curia referta erat imperitis senatoribus; Demosthenes pro- gressus, reliquos legatos accusat, quod contra mandatum egissent, omniaque a primâ spe rerum, quas Ctesiphon et Aristodemus renun- ciarant, usque ad jusjurandum ab Philippo exactum enumerat, ea- que quae restabant, Pylas et Phocenses, suadet senatoribus, ne amit- terent, neve in eandem fraudem inciderent. Quum vero concio XVImo Scirophorionis die sive XIIImo Junii haberetur, et ad populum esset renunciandum, progressus Aeschines eam orationem habuit et tot tan- tisque bonis refertam, ut universos in suam sententiam pertraxerit. Dixit enim se Philippo persuasisse, quae utilia essent reipublicae tam in Amphictyonicà Phocensium causd quam in ceteris omnibus, et pro- lixam orationem recensuit, quam se contra Thebanos apud Philippum
4) Ex ratione hac, in quàâ secuti sumus Idelerum: 3— 30 Munychionis= 28 dies Totius Thargelionis= 29„ 1— 13 Scirophorionis= 13„
Summa dierum 70


