21
—
Cf. Id. de cor. p. K§. 42. sq. et f. leg. p. 446.§. 327. Decretis inde confirmatis, Philippus humanissime Amphictyones complexus, in Macedoniam reduxit milites, quos callidus imbecillitatis humanae spe- ctator quum duxisset in Phocidem, quasi sacrilegii, non Thebanorum ultor esset, omnes coronis laureatis insignes esse jusserat. Laureatum exercitum undique fanatici per Thessaliam et Macedoniam votis et faustis acclamationibus prosequebantur, tanquam Dei violataeque reli- gionis ultorem, etiam ob solam Dei majestatem reverendum ⁷. Qua ratione nec pietatis solum et imperatoriae virtutis gloriam sibi compa- ravit, sed ad imperium postero quoque tempore amplificandum magna praemunivit. Jamdudum enim, ut summus Graecorum imperator designaretur Persisque bellum inferret, cupide expetebat. Diodor. loc. cit. Tantus vero Athenienses invaserat timor, ut proximo vere quum Pythia absente jam Philippo, fortasse ab Antipatro ejus legato(Dem. Phil. III. p. 119.§. 32. Liban. Apolog. Dem. Declam. Vol. IV. p. 311. R.), et a reliquis Amphictyonibus circa ineuntem Munychionem Olymp. CVIII. 3. 8 a. Chr. 345. Aprili medio celebrarentur, theori sive legati Athenis non proficiscerentur. Dem. f. leg. p. 380.§. 128. Qui tam- diu cunctatus erat Graeciae sibi subjiciendae, suo tempore consilium perfecit. Et vero Graeci omni dissidio laborantes omnes Philippo indigebant.
7) Valcken. loc. cit. p. 268.
8) In tertium cujusque Olympiadis annum Pythicos ludos incidisse docent Cor- sini Diss. Agonn. Diss. II.§. VI. sqq. Weiske de hyperb. III. p. 21. not. 15. Bœckh. ad Pind. Olymp. XII. init. Explicc. p. 206. sq.


