——
Phaylli filium(Pausan. Lib. X. cap. 2.§. extr. At cf. Diodor. Lib. XVI. cap. 36. init.), Phocensium imperatorem arces prope Thermopylas sitas adeo non tradidisse, ut legatos, qui se illas Atheniensibus tradituros esse promiserant, in vincula conjecerit, et Lacedaemoniorum etiam auxilio diffisum esse, confisum Philippo. Aeschin. f. leg. p. 300.§. 130. sq. Hujus diei concione pax cum legatis Philippi sancita est, hoc postea prudenter addito:„licere cuivis Graecorum intra tres menses in ean- „dem pilam cum Atheniensibus adscribi et participem esse jurisju- „randi ac fœderis.“ Quo Graecorum legationes justum tempus habe- rent, et benivolentia urbi conciliaretur, neve, si pactum violaretur, solis atque imparatis Atheniensibus bellum esset gerendum. Ac popu- lus recessit, tali quadam opinione concepta, futuram quidem esse pacem, neque autem expedire, eddem in concione ut simul de socie- tate cum Philippo ineundà deliberaretur, quia modo concitaverat reli- quos Graecos contra Philippum, necdum legati inde regressi erant. Concio intercedente nocte dimissa est. Postridie eodem auctore iterum conveniunt. Ibi Demosthenes suggestu occupato:„nullam, dixit, ora- „tionem hic heri habitarum esse utilitatem, nisi si omnibus pactis „legati Philippi assentirentur, neque se cum Philippo nisi adjunctâ „societate ullam admittere pacem; neque enim oportere dixit ab- „rumpere societatem a pace neque exspectandam esse cunctationem „Graecorum, sed iis aut bellum esse gerendum aut seorsim pacem „faciendam.“ Tandem haec vicerunt, quae Demosthenicae orationis violentia extorserat et Philocratis rogatio comprehenserat. Aeschin. loc. cit. praecipue in Ctes. p. 458.§. 69. sqq. Dem. f. leg. p. 359.§. 57.
§. 6. Jam vero, ut Corsinio videtur, XXIImo Elaphebolionis sive XXIII Martii, certe ante proximam concionem(Aesch. f. leg. p. 259. §. 82. et p. 268.§. 90.), quinque legatis delectis, qui ab ipso Philippo jusjurandum exigerent, rursus Elaphebolionis 8,50,XH mqHο‿᷑ιοros i. e. XXIIImo die, sive Martii XXIVmo, concio habetur Demosthene Proédro
3


