8
eddem pace et fœdere fruerentur, ut, qui Graeci fœdere non con- tinerentur, liberi essent suisque legibus viverent. Pseudo-Demosth. Halon. p. 82. sq.§. 23 sqq. Legatis domum profectis, perfidus ille in Cersobleptis regnum celeriter invasit, idemque eodem tempore Athe- nas misit legatos acturos de pace. Regredientes enim decem legatos comitatus est Philippi praeco, secuti sunt, ut jusjurandum darent, legati: Antipater, Parmenio et Eurylochus, qui viri et eloquentia et prudentia excellentes(Olivier. Vita Phil. Vol. II. p. 66 sqq.) hospitio excepti sunt a Demosthene(Aeschin. f. leg. p. 282.§. 111.). Dum con- vocabantur socii Atheniensium ad jusjurandum dandum, mora interce- debat Philippo utilissima Cersobleptem interea sibi subjecturo. Aeschin. f. leg. et Anonym. locc. citt. 4
§. 5. Jam Demosthenes, qui pacem quidem volebat(Aeschin. in Ctes. p. 452.§. 63 et passim), neque vero qualemcunque(Dem. de pace p. 60.§. 13. cf. Aeschin. in Ctes. p. 459 sq.§. 69. et Demosth. f. leg. p. 345.§. 13 sq.), et ingenium Philippi intelligebat, jussit celeriter esse jusjurandum accipiendum, etiam non praesente Cersoblepte(Anonym. Argum. loc. cit.);„nobis enim, inquit, in Thraciam abeuntibus dabit jusjurandum Cersobleptes.“ Quare Psephisma rogavit, ut in VIIIum diem Elaphebolionis sive IXum Martii(346), quo Aesculapio res divi- na fiebat neque unquam antea concio habita erat(Schœmann. de Comitt. Athen. p. 49 sqq.), a Prytanibus populus convocaretur ad deliberandum de pace atque societate, et legati Philippi in concionem admitterentur urbanisque sive magnis Dionysiis(ad Phil. I. p. 50.§. 35. n. 1) pro- xime et ante diem XVIII. ejusdem mensis celebrandis in theatrum honoris causa adducerentur. Aeschin. in Ctes. p. 455. et 458.§. 65 sq. §. 68. Id. f. leg. p. 234. et p. 241.§. 53 sq.§. 61. Dem. Coron. p. 234. §. 28. Itaque conciones Demosthene auctore XVIIImo et XIXmo Ela- phebolionis sive XIXmo et XXmo Martii habitae sunt. Quorum priore die Proxeni literae redditae sunt, quibus significabatur, Phalaecum


