—
profecti sunt, et quamquam Alus ², quae Thessaliae civitas Pharsaliis Philippi amicis infesta et Atheniensibus amica erat(Ulpian. pag. 86. Bas. p. 356. Francf. ad Dem. f. leg. p. 352.§. 36.), a Parmenione ob- sidebatur, tamen in hoc oppidum sine mora trajecerunt, indeque ad Parmenionem egressi, per hostilem exercitum Pagasas abierunt, et progressi praeconi Larissae occurrerunt. Tanto studio et alaecritate tum profecti sunt. Qui, quum non eundum esset, ante praeconis reditum festinaverant, iidem, quum pro Atheniensibus festinandum esset, pro Philippo Pellae desederunt. Demosthenes interea captivos conquisivit et servavit. Namque nonnulli captivorum, qui Philippo vades dederant, postea se dimissum iri diffidentes, dixerunt se velle semet ipsos redimere neque illud beneficium acceptum Philippo rela- turos, et mutuo sumserunt, alius tres minas(122 Florr.), alius quin- que(204 Florr.), alius aliter, ut cuique conditiones erant propositae. lis Demosthenes de suo pecuniam insumsit; et Philippum Pellam demum reversum rogavit, ut hospitalium donorum vice, quae more antiquo legatis offerebat, illos in libertatem redderet. Postquam autem pollicitus est Philippus, se ceteros redditurum esse, Demosthenes con- vocatis iis, quibus mutuam pecuniam dederat, ne festinationem se redimendi accusarent neve tenuiores suis sumtibus essent redemti, redemtionis pretium dono dedit. Alii vero retenti sunt, quibus se ille redemtionis pretium allaturum esse promiserat. Dem. f. leg. p. 393 sq. §. 165 sqq.
Nihil certi inter regem et legatos pactum est, nisi forte ut Am- phipolim Philippus retineret, ut Atheniensium socii(socii Athenis cummaxime intelligebantur Phocenses et Cersobleptes) et socii Philippi
2) Alog leni spiritu, non Mlog secribendum. Vid. Steph. Byz. s. v. Aaos ibiq. Pined. Harpocr. s. v. Meag. Valck. ad Herodot. Lib. VII. cap. 173. cf. Schaefer. ad Dem. f. leg. p. 352. lin. 17. Codices mscr. sibi non constant in hac scriptura-


