Aufsatz 
De pace inter Athenienses et Philippum Amyntae F. per legatos celeberrimos composita
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

accusata, sed patrocinante Demosthene Philocrates absolutus est. Sed annus praeteriit. Aeschin. loc. cit. p. 198.§. 13 sq. in Ctes. p. 450. §. 62. et passim. 21...

§. 4. Olymp. CVIII. 2. a. Chr. 3, quo venit in Senatum Quin- gentorumvirorum Demosthenes. Aristodemus propter occupationes quasdam ad senatum nondum accesserat, ut Jatrocles eum antever- teret, profectus ex Macedonia, ubi ex bello Olynthiaco captivus fue- rat et sine pretio dimissus a Philippo. Tum multi indignati sunt, quod Aristodemus mandata non renunciasset, quum eadem de Philippo ab atrocle referri audirent. Postremo Aristodemus arcersitus Philippi in Athenas benevolentiam laudavit et eum cum civitate societatem inire velle adjecit. Quae non solum in Senatu, sed etiam in Comitiis affirmavit, assentientibus Neoptolemo et Ctesiphonte(Dem. f. leg. p. 341.§. 12. cf. p. 442.§. 315.). His apud populum dictis pertulit aliud Psephisma Philocrates, tetris postea ab eodem Demosthene toties confossus contumeliis propter hoc ipsum Psephisma, quo ille jussit decem legatos deligendos, qui profecti ad Philippum peterent, ut lega- tos Athenas mitteret pro summa auctoritate de pace acturos et socie- tatem jurejurando firmaturos. Creati sunt legati hi: Ctesiphon, Aristo- demus, Iatrocles, Cimon, Nausicles, Dercylus, Phrauno, Philocrates, Aeschines et Demosthenes 1, in Macedoniam mittendi, ut cum Philippo de rebus agerent, et cognoscerent, verene ad pacem inclinaret animus Philippi; quod si verum esset, ut secum adducerent Philippi legatos. qui jusjurandum darent reciperent. Aeschin. f. leg. loc. cit. Anonym. Argum. loc. cit.

Praemissus est praeco ad impetrandam fidem publicam; sed ejus adventum Athenis non exspectantes legati, quam primum Oreum Eubgœae

1) Legatorum horum nobilitatem commemoravit Olivier Vit. Phil. Vol. II. p. 52. n. 1. cf. p. 63. Valcken. Orat. Phil. p. 274. sq.