Aufsatz 
De pace inter Athenienses et Philippum Amyntae F. per legatos celeberrimos composita
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

propterea accusatus, iniquum esse, inquit, quenquam ideo, quod opes, quas in Macedonia haberet, Athenas inveheret, accusari(Dem. de pace p. 58.§. 6.sq.). Mox histriones artem scenicam ostentantes adeo huma- niter Philippus accepit, ut praeter pecunias alia quoque de suo eis lar- giretur, et quum fore sentiret, ut ad ipsum legatos mitterent Phocen- ses, Thessali et Thebani, Athenienses decipere instituit, eamque occa- sionem nactus, Aristodemo et Neoptolemo Athenas discedentibus se amicum esse Atheniensium dixit. Eundem nuncium Eubgenses legati, quum de pace cum populo faciendâ egissent, pertulerunt, jussi a Phi- lippo Atheniensibus nunciari: ipsum cum iis transigere velle. Jam paulo post contigit aut potius callide effectum esse videtur, ut tale quiddam accideret: Phryno Rhamnusius Athenis Dium(?2) profectus, ut Olympicum sive certamen iniret sive spectaculo interesset, quo festo tempore induciae indicebantur(Barthel. Anach. Vol. III. cap. 38. p. 485. Ed. Par. Bremi ad Aeschin. f. leg. 4. Vol. I. p. 143 sq.), captus erat a quibusdam Philippi militibus in festis diebus et spoliatus omni pecunia. Is quum redemtus Athenas rediisset, precatus est Athenien- ses, ut ipse legato publico comes adjungeretur, quocum profectus ad Philippum reciperet fortasse ea, quibus esset spoliatus. Assensi Athe- nienses, Ctesiphontem legatum delegerunt, ut animum Philippi per- scrutaretur. Quos in Macedoniam profectos Philippus humaniter accepit, neque solum erepta reddidit, sed et alia de suo est largitus, injuriam ſactam esse excusans militum negligentid, quod id tempus fuisse festum ignorassent, itemque adjiciens se invitum bellum gerere cum Athenien- sibus. Ii in Atticam reversi, eadem quae alteri nunciarunt, huma- nitatem regiam magnopere praedicantes. Aeschin. f. leg. p. 196. sq. §. 12. sqq. Anonymi Argument. in Demosth. f. leg. init. p. 334. sq. His auditis Philocrates subscribente Demosthene Psephisma rogavit: Ut liceret Philippo, caduceatorem Athenas et legatos mittere de pace et societate. Quae vero rogatio a Lycino violatarum legum est

2