——
———— 1 4
4
§. 3. Olymp. CVIII. 1. a. Chr. 34s. Olyntho igitur eversd Phi-
347 lippus ingenti gaudio affectus Dii Pieriae oppido Olympicos ludos, quos Archelaus olim instituerat, magniſicentissime apparavit, et con- vocanda undique cujusque artis peritorum, poëtarum, histrionum, nobi- lium, amicorumemultitudine per novem dies munificus celebravit(Vide quos citat Vogel Vita Phil. p. 106). Athenienses paulo post legatis Phocensium, qui Athenas venerant, auxilia petentibus decreverunt 50 triremes expediendas esse Proxeno duce, qui Alponum, Thronum et Nicaeam, quae oppida transitu Thermopylarum potiebantur, a Pho- censibus tradenda contra Philippum obtineret, atque exeundum esse in aciem iis, qui infra trigesimum aetatis annum essent(Aeschin. f. leg. p. 300 sq.§. 130 sq. cf. ibid. p. 221.§. 37), et miserunt per totam Graeciam legatos, qui omnes civitates in Philippum concitarent(De- mosth. et Aechin. de f. leg. passim). Philippus autem latronibus Ma- cedoniam vexantibus emporiaque claudentibus(Dem. f. leg. p. 442. §. 315.) et Athenienses diuturno bello defatigati quum ad pacem qui- dem faciendam inclinarent, sed utrique eam petere turpe ducerent: Aristodemus Demosthenis praeceptor(Libanii vita Dem.§. 3. n. 7.), et Neoptolemus(Dem. de pace p. 58.§. 6 sq.) Athenienses tragœ- diarum actores, quibus propter artem quocunque atque etiam ad hostes impune ire licebat, in Macedoniam profecti sunt. Namque latroclem et Rucratum Athenienses cum multis aliis civibus suis Olynthi a Philippo captos, propinquis in concione supplicantibus et Philocrate Demostheneque suffragantibus, redimendos curavit civitas et Aristodemum ob notitiam et artis gratiam legatum ad Philippum misit. Aeschin. f. leg. p. 200.§. 15. Dem. Cor. p. 232.§. 21. Erat enim Ari- stodemus Philippi amicus. Dem. f. leg. p. 400.§. 189. p. 412.§. 229. sq. Neoptolemus autem a Philippo corruptus, hac specie in Macedoniam profectus erat, ut coacto aere alieno, quod sibi illic deberi dicebat, Athenas reversus, Liturgiam sive publicum munus obiret. A Demosthene


