E
10
(praeside) eodemque legato electo, in qua Critobulus Lampsacenus progressus dixit, se missum esse a Cersoblepte, qui peteret, ut jus- jurandum daret legatis Philippi et inscriberetur inter Atheniensium socios. His dictis Aleximachus rogationem Proédris legendam tradit, qua scriptum erat, ut is, qui a Cersoblepte venisset, cum ceteris sociis Philippo jusjurandum daret. Recitatà rogatione e Proëdris sur- rexit, Aeschine narrante, Demosthenes seque eam rogationem appro- baturum negavit nec pacem cum Philippo factam irritam redditurum neque agnoscere eos socios, qui tanquam in libationibus manus sacris admoverent, sed de his aliam esse concionem indicendam. Clamante autem populo et invito Demosthene rogatio comprobata est. Quum vero ea concio dimissa esset, legati Philippi in Strategio sive Imperatorum curia socios, qui aderant, obstrinxerunt. Critobulus autem, Cersobleptis legatus, a sacris repulsus est, cujus rei culpam Aeschines in Demosthe- nem refert, in Aeschinem Demosthenes. Aesch. f. leg. p. 259. sqq.§. 81. sqq. et p. 267. sqd.§. 89 sqq. Idem in Ctes. p. 462.§. 71. sqq. Inte- rea per Philippum, qui promiserat prioribus Atheniensium legatis, se, dum Athenis de pace deliberaretur, Chersonesum armis non invasurum esse(Aesch. f. leg. p. 259.§. 82), per eundem Philippum Cersobleptes obsidetur in Monte sacro Thraciae(Vales. ad Harpocr. s. v. Eoytoæn), quo hic confugerat, et occupato castello imperium ita amittit, ut filio obside dato sub Philippi auctoritate regeret, Ear,&νovros i. e. XXIVmo Elaphebolionis sive XXVmo Martii. Aeschin. f. leg. p. 267. §. 90. ibid. p. 269.§. 92. sq.
§. 7. Decernitur Demosthene auctore(cujus rogatio de coron. p. 235.§. 29, sed depravata vel confusa vel serius, quam lata, descripta conservatur), ut quinque legati confestim et sine ulla mora profici- scantur, IIItio Munychionis sive IIdo Aprilis, et ubicunque Philippum esse audierint, ab ipso rege de fœdere jusjurandum primo quoque tempore exigerent. Quae legatio secunda dicitur r ε/1 ⁷ Ʒν


