— 59—
vum habent, ita accipere solemus, ac si genitivus iste sit ge- nitivus possessionis. Multa non ita accipi debere, iam e supra dictis patebit, verum opus esse, ut quaevis vox per se, quoad originem suam et sensum peculiarem consideretur et inde ge- nitivi usus excutiatur. Plura iam adferre libet, quae cum iis verbis, iisque nominibus, de quibus nomine genitivi obiectivi quaesivimus similitudinem praebent haud exiguam; sunt nomi- na, quae significant actum quendam, quo aliquid factum est, factum autem ita, ut non pro re accipiendum sit vita carente, verum pro natura, quae sua vi suoque vigore fruatur. Dicendi enim toes mannes magu alia Prorsus ratio enuntiatur et multo diversa ab ea, duam enuntiamus dicendo thes kindes fadar; nobis quidem qui vim verbalem in magu(vel si mavis: Sohn) et fadlar haud amplius intelligimus, eadem videtur ratio, pos- sessiva maxime; multum erras: mage est is, qui procreatus est potestate virili, fadar qui procreavit(a fadan, unde Jo- dean). Tum temporis, quum dicebatur: thes kindes fadar ea vis, quam dixi verbalem, duam maxime sentiebatur, et quum thes mannes accipiendum sit pro genitivo subiectivo, thes kin- des aperte est genitivus obiectivus. Nobis, ut iam dictum, ex- stincta est facultas harum rerum habendi rationem, ita ut non- nullas eiusmodi locutiones etiamnum superstites pro archaismo fere habeamus e. g. Fureht Gottes, etsi vero in nominibus simplicibus tantum haud ampliusf valemus, quantum veteres, syllabarum quae adcrescere solent ope idem quod veteres, ef- ſicimus; sunt haec substantiva desinentia in deng.
In enumerandis eiusmodis nominibus et eorum facio men- tionem, quae plus minusve ad genitivum partitivum pertinere
8*


