— 56—
bifelhan. 46, 19: thes thu thin so bihilhis. Sensus esse videtur: quod tam anxia tui ipsius tibi est cura. Hoc sensu hoc uno loco occurrit verbum bifelhan; ubi signifiat commen- dare accusativum habet: 46, 22; 170, 20.
sculdean. 158, 6: mid huiu the man habdi mordes gi- sculdit. 160, 4: ef eo man mid sulicun dadiun mag dodes gi-- sculdien. 162, 3: hie mid is uuordon habit dodes giskuldid. His adde, ut significationis nexum animadvertere possis:
soolo(libes, ferahes) 43, 13; 117, 20; 152, 11; 155, 24.
sculdig. 159, 20: that he is ferahes be thiu scaldig uumu ri. 161, 29: that he is ferahes si furi thesaro scolu soculdig.
Hae voces, quae cum sculun arctissima necessitudine sunt coniunctae et ab hoc verbo derivatae(scolo a sculun ut sca- tho a scathan etc.) non possunt non servare etymi significa- tionem. Haec autem est ea, quae futuram esse aliquam rem indicet, scolo igitur is, cui futurum est aliquid, cui facienda est aliqua res. Ratio igitur genitivi fere eadem est, quam vi- demus in ruomon, lilian et similibus: tendere ad aliquam rem; obiectum autem, quod dicunt, non id est in eiusmodi verbis, quod mere sit passivum, non in quo nihil animadyvertatur, nisi quod patiatur, verum id est, quod citra nostram voluntatem, pro vi et vita quae in ipso est— aut si mavis, in rerum ne- xu, dummodo ne in nobis, qui agimus— iungatur actioni nostrae. Miscetur interdum(non apud Nostrum) cum hoc ge- nitivo obiectivo genitivus mere subiectivus; proditionis accusari, damnari, est genitivus subiectivus s. causae, capitis damnari, s. dodes gesculdien est genitivus obiectivus. Locutionibus, e nostro libro repetitis simillima est et quoad originem vocum: reum esse.


