— 12—
fuolian. 168, 25: gifuolda iro fegnes. 169, 8. Apud Otfridum III, 14, 28: Si fualte sar thes guates. Graecorum KXο,ςσαeέωομιι similiter cum genitivo. Romanis hic modus loquen- di plane deest, nobis interiit.
horian quater cum genitivo in nostro libro occurrit. 69, 6: that imu so the uuind endi the uudg uuordu hordin bedea is gibodscipies, ubi in versus membris parallelis*) dativum (imu) et instrumentalem(uuordu) casum videmus;— 81, 16: norien ni uueldun is gibodskepies ex C. M., Cott. praebet gi- bodscipi; 122, 4 Crist alouuuldo ne uuolda thero iudeono thu leng gelpes horian auretharo uuillion, ubi iuxta genitivum accusativus(uuillion) positus videtur; 129, 2 e Cod. Cott.: thia ni uuoldun cristes gerno gihorian, quum C. M. post eristes habeat: uuord. Saepius cum accusativo, et ubi significat: 0b- edire cum dativo occurrit; cf. 55, 6, 15 al. Rationem istarum dictionum eandem fere esse apparet ac Graecorum: ubi signi- ficari vult scriptor insignem rerum, quae dicantur, sensum in audientis animo, genitivo utitur; ubi minor est loquentis vis et efficacia, maior audientis, accusativo. Ceterum locis illis quatuor lectionisque varietate allatis doceri, iam tum sensum vigoris, qui inest alterius sermoni, mandato cet., cuiusque in genitivo expressam videmus imaginem, paullatim evanescere, nemo non videt; nostro tempore penitus interiit; Romanorum sermoni sese non offert. Non aliter, ac Noster, Otfridus; genitivum vide sis II, 9, 57. VILfilas voci hausjan duobus locis(Joh. 10, 16; 18, 37) genitivum tribuit; aliis accusativum;
*) Liceat uti hac voce, quae architectorum est.


