— 11—
134, 8; 139, 14 et 107, 7, quo loco Codex Cottonianus pro ju- gudeo Codicis Monacensis praebet uguathi, accusativo usus pro genitivo, quod, quanquam unicum est accusativi a Nostro huic verbo additi specimen, docet tamen, genitivi usum sensim ar- ctioribus finibus esse coercitum, et vigoris, qui inest rebus, sen- sum temporis iniuria esse hebetatum, ita ut insolitum fere sit apud nostrates, huic verbo addere genitivum. VIfilas, qui ge- nitivum raro usurpat, hoc verbum(niutan) Luc. 20, 35 genitivo donat. Apud Otfridum niozan cum accusativo occurrit V, 22, 12; 23, 7; simili modo in fragmento carminis de maliere samaritana v. 8; genitivum non observavi, etsi non dubi- to, et a dialecto antiqua superioris Germaniae huic verbo ge- nitivum fuisse attributum. Gracecis non est verbum, accurate respondens nostro; conferre licet ãαmσςσαι,)euνsoαu et àroNXaö- siv. Eadem prorsus ratione, qua Romani ·/¶ vivere, 7 gau- dere rel. iungunt ablativum, 75 frui quoque et vesci ablativo donant, unde in puerorum nostrorum usum regulam singula- rem effinxerunt grammatici.
niudon(giniudon, giniedon). 40, 19: geniudot sie ge- noges(C. Cott. fortasse rectius: ginuogies). Reperitur semel adhuc 100, 22, ubi C. C. aperte habet veram lectionem ginie- don pro giniodo M., quod sensu caret. Hoc verbum(nioton) Otfridus II, 12, 70; P, 28, 15 cum genitivo usurpat. Nobis ipsum verbum interiit, sed verbum freuen hodie etiam, quam- vis raro, genitivo donamus, ut Otfridus jam freuuan, quod verbum in nostro libro non occurrit. Graecorum verbis, quae simili significatione gaudent, praepositiones addi solent, Latini e regula instrumentali casu utuntur.
0*
—


