— 10—
rum, eo maiore vi et gravitate genitivum sibi addi postulant. Quam ob causam non solum verbis genitivum subiecti s. cau- sae, qui hunc praebens usum et nomine et re est genitivus, tribuendum censeo(eadem est, id quod nemo non videt, ra- tio zoũ brodes libbien et roð neriandes ginist), sed et verba quae genitivum subiecti habent, primo loco collocare mihi vi- sum est. Ceterum, ut, quanto magis lingua naturam synthe- ticam(ut A. G. Schlegelii verbis utar) servavit, tanto plus genitivo tribuere solet in universum, quo magis in analyticam convertitur rationem, eo minus, ita hanc genitivi rationem sub- iectivam, linguae theotiscae propriam, ante omnes processu tem- poris sensim extenuari et pedetentim exstingui, nostra tandem aetate cum exstincta synthesi ipsam plane fere exstinctam esse videmus.
libbien. 32, 6: ni mugun eldibarn enuualdes brodes Jibbien. Hoc loco(Luc. 4, 4) Ulfilas: ni bi hlaib aindnu libaid manna. In hymno autem vet. eccles. X, 1(ap. J. Grimm) legimus: kotes kalaubu dera lebames. Apud Graecos raro Bioũν το, plerumque Giν à ινοε, ita ut non interna amplius rei vis, verum externa species appareat, ut et nos ho- die dicimus: von etwas leben. In eiusmodi formulis Romani pro acerrimo eorum ingenio ia rebus disterminandis et collo- candis non causam principalem et primitivam, sed derivatam et secundariam h. e. instrumentum quum videant, hoc munus casui instrumentali, quem ablativum vocant, tribuunt.— No- strae locutionis similitudinem aliquam praebet: lera, dera un- sere sela gilabit uuerden; Cat. th. in Eckh. F. O. II, 930.
neotan. 27, 7: let ina an thera uueroldi ford uunne- ono neotan. Occurrit eadem dicendi formula 34, 11; 39, 20;


