Aufsatz 
De genetivi casus syntaxi quam praebeat Harmonia Evangeliorum, saxonica dialecto seculo IX conscripta, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

Genitivus proprie quum causam significet conditionis ali- cuius, qua quis versetur, iis verbis maxime iungatur necesse est, quae conditionem aliquam indicent, id quod nostro sermone (antiquiorem dico) accuratissime ità est expressum, ut ea ver- ba a genitivo maxime pendeant(quod vulgo dicunt:«regere genitivum») quae debiliorem habeant formam. Agendi enim facultas, quae verbis formae fortioris indicatur, spontanea et primitiva est hominibus, et quae verba fortioris formae habent genitivum, quae sunt pauca, aut ipsa magis etiam inclinantur ad intransitivam quam vocant significationem aut eam legem secuta esse videntur, qua obiectum quod dicitur si aut sit per- sona aut pro persona accipiatur, et causam esse et originem actionis nostrae appareat, genitivo casu donatur.

GENITIVUS SUBIECTI

vel, si mavis, genitivus causae, qui mihi fons est et ori- go reliquae genitivi syntaxeos, non ita angustis finibus coer- cendus est, ut aut possessiva significatio sola ei relinquatur, aut is tantum subiectivus existimetur, qui nominibus substan- tivis iungatur, id quod vulgo quidem, sed falso, fieri intelli- gimus. Nomina enim substantiva omnia proprie sunt verbalia, id quod hodie neminem fugit, i. e. inditum est nomen et re- bus et animalibus et hominibus a conditione aliqua, qua ver- sabantur, aut ab actione aliqua, quae in iis observabatur; al- terius nominis genitivum tum sibi postulant, quum indicanda est origo conditionis illius sive actionis et ratio, qua facti sunt ii, qui vere sunt; et quo magis nomina substantiva sibi ser- vare valuerunt hanc vim verbalem, quae est principium eo-

2