Aufsatz 
De genetivi casus syntaxi quam praebeat Harmonia Evangeliorum, saxonica dialecto seculo IX conscripta, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

nihil tradendum censui, quum haec res magis ad genitivi syn- taxin, quae est omnibus Germanorum dialectis communis, pertineat. Neque quod in glossarii fere formam quaestiuncu- lam meam redegi, quemquam facile offendet, si in existiman- tium arbitrium hae paginae venerint; nihil sanctius habui, quam ut nullo praetermisso omnia quae in nostro libro reperiuntur genitivi specimina exhibeam, id quod alio modo vix apte fieri posse videbatur. Ordo, quo singula tradidi, si cui arbitrarius nec ulla certa lege factus videatur, universus, re accuratius inspecta, suis legibus satis certis frui videbitur, nisi quod u- num alterumve commodiori loco poni potuisse, lubentissime largior.

Ceterum quum neque meum esset, de verborum forma iudicium ferre, nec ita tutum videretur, quam uterque liber manuscriptus tuetur rationem scribendi liberiorem legibus re- cens latis turbare magis quam ordinare, religio fuit immutare codicis alterutrius 6⁹ραονꝙνσασεοαων, quamvis non satis sibi constan- tem; itaque quum librorum auctoritate stare maluerim quam mea, diversis locis diversam librorum scribendi rationem a me servatam esse observabis. Menda tamen librariorum aper- ta aut tollenda aut certe notanda censui.

Genitivi naturam ut e linguae graecae, ita e nostri libri potissimum consuetudine eam puto esse genuinam et princi- palem, quae subiectum significet, id est, eam rem quae vi aliqua et vigore scateat, quo fiat vigore, ut causa sit ut alia quaedam res ea fiat et sit, quam factam esse videamus. Ex hacce significatione reliquas, quae a grammaticis sigillatim,