Aufsatz 
De genetivi casus syntaxi quam praebeat Harmonia Evangeliorum, saxonica dialecto seculo IX conscripta, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

tissime finibus suis circumscribitur, et ad ultimas suas origi- nes fontesque revocatur, ut quid tribuendum sit genitivo Ger- manorum ex hoc libro potissimum, et magis etiam quam ex Osfridi discere possis; imo multum facere mihi videtur nostri libri genitivus ad huius casus naturam in universum cognos- cendam, quum saxonici idiomatis ope multis locis in rerum viscera penetrare magis liceat, quam, hucusque saltem, lin- guae graecae auxilio, quae tamen latissimos genitivo concedit fines, fieri potuisse videtur; quin, tantum tribuit Noster geni- tivo ut quae huius casus variae rationes praebeantur a reli- quis Germaniae dialectis, a Graecis, Romanis, aliisque etiam gentibus, singulae, eae universae fere in nostro libro repe- riantur.

lam quum scriptionem scholasticam hoc maxime deceat, angustis admodum contineri finibus, quem modo dixi synta- xeos locum potissimum elegi, ut de co, quatenus his pagellis eius fieri possit, quaestionem instituam; quae qualiscunque sit, et quamvis inmaturam multis locis et incultam eam censeas, hanc praetendit excusationem, neminem hucusque hac de re quidquam scripsisse, eum igitur, qui primus tentet hunc syn- taxeos locum, munere et opere videri perfunctum, si rem ad- umbraverit et fundamenta iecerit. Amplior quaestio quum a finibus, quibus haec scriptiuncula circumscribenda eret angu- sitoribus aliena videretur, a comparatione aliarum linguarum et idiomatum me retinendum putavi, neque quidquam esse dandum praeter ea, quae aut sponte sese praebere aut neces- sario arcessenda videbantur. Eadem de causa de relatione quae est inter genitivum, dativum et instrumentalem casum,