— 5—
mur. Sunt enim ut huius rei unum modo exemplum exhibe- am, nomina, quae vates noster Deo tribuit Chebenes uualdancdl, landes uwldand, sigidrohtin, the helago drohtin, himilise herro et multa alia) et Christo(neriendo krist, thesoro thiodo drohtin, the landes hirdi, mahtig barn godes, allaro bar- no bezt, fridugumono bezst, cuningo craftigost, barno rike- 0st, cct fridubarn godes et plurima alia), non artiſiciose fa- cta et operose ficta, sed ubi originem et sensum eorum recte perpenderimus, tot ea esse documenta pietatis Germanis pro- priae, non fucatae, non arte formatae, verum candidissimae et integerrimae, videbimus.
Haec autem quae sunt gravissima maximique momenti tum demum recte intelligi et illustrari poterunt, quum et gramma- tices et syntaxeos leges explicaverimus. Quarum rerum quae spectant ad grammaticen et ad exscrutandas adliterationis, quae vocatur, leges, has carminis editor eruditissimus, Sehmel- ler, daturum se nobis in altera libri sui parte pollicitus est. Qua spe ne frustremur, Deus faxit. Sed et syntaxin, quae huius libri est propria, dignissimam puto, quae seorsum tra— ctetur et quam maxime sedulo colatur; nec enim syntaxin lin- guae theotiscae in universum recte intelliges nisi singulorum antea idiomatum regulas syntacticas studiose fueris exscruta- tus, nec unquam nisi syntaxi penitus intellecta et illustrata quos supra commemoravi fructus ex hoc libro percipies, et ex ipsius hujus libri syntaxi plurima lux multis grammaticae grae- cae et latinae locis affunditur. Hoc ante omnia fere in syntaxi genitivi casus fieri mihi satis persuasum est. Saxonum enim idiomate genitivi usus ut quam latissime extenditur, ita accura-


