— 4—
»adliterationis' quam vocant legibus partum; quae carminis forma, etsi in aliis eiusdem aevi poematibus eam usu venire constat, in nostro libro ut nitidissima ita plenissima, quin dicam gravissima et splendidissima esse videtur. Quid statu- endum sit de poeseos genere, quae sit carminis sublimitas, quae maiestas, satis iam elucet ex iis carminis fragmentis, quae a Docenio aliisque(cf. Graſſium quoque I. J.) iam pridem vulgata sunt, ut nullum carmen patrii sermonis huic posse acquiparari judicare debeamus*). Multum etiam faciet accu- ratior huius carminis cognitio ad illustrandam religionis chri- stianae historiam. Tanto enim animi ardore tantaque sinceri- tate servatoris vitam et mortem canit vates, ut vix dici possit, nec interpretandi illius temporis mori magis quam par est in- servit; quumque in Otfridi libro saepius monachum con- spicias versus pangentem non sine sudore et labore, mona—- chum pium utique et sincerum, minutiarum tamen, ne dicam nugarum ad mysticam quam vocant interpretalionem pertinen- tiam plus iusto interserentem, in nostro libro non unum poe— tam, sed universum quasi Germanorum populum de redem- tione sua per Christum facta audis canentem. Ex hoc igitur carmine vere epico ut non possis melius disces quomodo ac- cepta fuerit a patribus nostris religio quam et hodic profite-
*) Egregie poctae nostri aequalis, prologi huius operis, quem A. Duches- ne nobis servavit, auctor, postquam narravit, Ludovicum Pium„cuidam uni de „gente Saxonum, qui apud suos non ignobilis vates sit habitus, praecepisse, ut „Vetus et Novum Testamentum in germanicam linguam transferre studeret“ ad- dit, eum opus suum„ad finem— satis faccta eloquentia perduxisse, et tam lu- „cide tamquc-eleganter iuxta idioma illius linguae composuisse, ut audientibus ac „intelligentibus non minimam sui decoris dulcedinem praestet.“


