Ante hos quatuor annos J. A. Schmeller, vir doctissimus, bibliothecae regiae Monacensis custos, quum poema celeberri- mum, saxonica lingua seculo IX conscriptum, quod Harmo- niam evangeliorum, Hickesio praeeunte, nuncupabant, ipse HELIAND inscripsit, in lucem edidisset, omnium, qui sermo- ni patrio impensius navabant studia, animi in laetam spem sunt erecti, fore ut non ea tantum, quae ex ore viri longe do- ctissimi, Jacobi Grimmii, de hoc libro accepissent, ipso fonte largiter haurire ipsis contingeret, verum ut novos etiam et quam praestantissimos fructus inde perciperent. Nec fefellit opinio. Novum quasi exortum vidimus sidus, ex quo utrum in nostrae linguae grammaticen et etymologiam, an in syntaxin, an in patriae historiam patrumque vitam, mores, cultum et artem plus redundaverit lucis et incrementi, difficile est dictu. Quae insit huic libro formarum ad declinationem et coniuga- tionem spectantium plenitudo, quae verborum, nusquam nisi in hoc libro occurrentium copia, quae compositorum varietas et ubertas, vel ex iis quae I. Grimm(vide Gött. gel. Anz. 1831 p. 66 sq.) et Everardus Gottl. Grafßf(vide Jahrb. für wiss. Kritik 1830, II, p. 374 sq.) viri clarissimi de hoc poemate disseruerunt, discere poteris;— iam vero si spectas carminis formam, novum videris audire et mirum sonorum concentum,
4*


