Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3, 61 sqq. in partes uocante) interpretes praedicauerunt. Eandem autem roοααmσdoœν iam ad antecedentis uersus exitum pertinere, si Ciceronis memoriam sequimur,[nequid horum umquam aceidat animo nouom 15 horum nihil quicquam aceidet animo nouom 20) monuit Bentleius. Jam uero quis neget etiam enumerationem partium u. 19. 20(Molendum usque in pistrino, uapulandum, hahendae compedes, Opus ruri faciun- dum) expressam esse ad illam u. 13. 14(Pericla damna peregre rediens semper secum cogitet Aut fili peccatum aut uxoris mortem aut morbum filiae)? Itaque loco conuenientes sunt hi uersus quam qui maxime: optimi autem sunt eidem ab argu- mento: in uerbis haeret res bis u. 13, qui in Terenti libris talis est Pericla damna exwilia ¹) peregre rediens ²2) semper cogitet ³)

(1) damna exilia ADG Don. exilia damna Call. 2) rediens A Call. Don. ueniens Di1 G. 3) cogitet A Call. cogites Don. et ex corr. DG)

Et ewiliorum commemorationem ab h. J. alienissimam esse uidens Bentleius(ut est aptissima in fragmento Thesei Euripideae, quod in eodem capitulo Tusc. latine reddit Cicero) originem habere suspicatus est ex annotatione interlineari æ Cilicia: qui quam turbato ordine uel in antiquissimis Terenti libris annotata inter lineas et ad margines disiecta sint ipse oculis usurpauit, ea de re eo facilius sibi persuadebit, si illos quoque tres uersus 13. 14. 15 olim in marginem coniectos exulantium modo male habitos esse coniectura supplebit. Deinde uero si cum Cicerone A Call. legeris cogitet, pro subiecto habendum erit rediens: atqui numquam apud bonos latinitatis auctores nominatiuus participii praesentis actiui locum habet substantiui. Quod si cum Donato(ex quo DG correcti sunt) cogites amplectare, iam Ciceronianum secum ualere iubebis: iam uero uersu reclamante ad illud eæilia librorum Terentianorum con- fugiendum est: quod quidem exulatum misimus. Vides quocunque te uertis exitum esse occlusum. Equidem despero. Testes et tabulae nos deficiunt: diuinationi iam- non est locus: nam nihil neque desiderari neque redundare uidimus a u. 11 21.

Jam autem ad codicem Bembinum redeamus, quem duorum uersuum primorum (11. 12) cum antecedenti iacturam fecisse supra monuimus. Et in illis retinendis uix est quod dicamus coniunctae reliquorum testium auctoritati plus tribuendum esse quam Bembino etiam aliis in locis manco. Sed h. l. uide ne nota funesta, quae uicinis uersibus affixa fuerit, perturbauerit librarium, siue illi erant insequentes, de quibus supra egimus, siue praecedenti qui obelo confossus reuera procul habitus est, per errorem adhaeserunt contigui. Et profecto e uersibus 9 et 10 sufficit alteruter, quo edoceamur quid animi sit Demiphoni. Iracundum patrem et admodum incitatum usque ad u. 9 audiuimus. Itaque locus communis qui ab illo Quamobrem(11) incipit cau- sam suam potest habere in eo quod Demipho incertus est quid agat(9 Incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mihi obtigit): ut hoc probet, ita paratum esse debere animum hominis, ut nihil praeter spem atque incredibile accidere possit. Sed licuit etiam poëtae eum, quem irritatum induxit, id ipsum facere profiten- tem iratorum more(10 IJta sum ſritatus, animum ut negueam ad cogitandum in- stituere), ut locus communis doceat homines qui illam praeparationem neglexerunt,