Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

ante initium scaenae actores inter se egerunt et cognitas habuerunt spectatores) et repetita significatio prompti animi Micionis(quae quidem aptissima est eius moribus) recidatur. Hoc si fit, apte coëunt u. 8 et 11, in quo cum excluso uersu 10. illud ita ad antece- dentia relatum perdiderimus, ex Bembini memoria(NAMILLANIMIUMRELEUABIS) iam sic dandum sit: Nam et illi ita animum releuaris.

Aliam uiam ingressus est Guyetus, cuius iudicium ut in Terentio mihi saepe probatur, ita in spuriorum uersuum indagatione omnem modum excedit: sed suae semper rationes sunt uiro acutissimi ingenii. Ita h. l. sane offendere aliquis possit in consilio abeundi ter prolato: camus inquit u. 10, ibo u. 13, sequere me ergo hae intro u. 18. Quodsi cum Guyeto u. 10 13 resecamus, semel tantum illa denuntiatio abeundi fit. Sed aptissima est repetitio: id enim ipsum egit Hegio cum Micione (u. 7), ut ipse adiret matrem uirginis.

Alio autem spectare uideri testimonium Donati significaui Praef. Edit. p. XL. Nimirum si u. 10 in eadem uerba Bene facis exire consideres atque u. 13 eoque casu facile de suo loco aberrare potuisse scholion, deprehendimus hic persecutorem illum locorum communium, qui u. 13 ultimum scaenae esse uoluerit amputatis eis quae ab argumento fabulae non necessario flagitantur, minime curans quantum ea re de arte poëtae in moribus depingendis egregia detrahatur. Nec indicium deest quo re uera uersus illos olim in marginem reiectos fuisse cognoscitur: uix enim mihi persuadeo sine coniunctione Nam eos continuatos esse a poöta.

13. Difficillimum est diiudicatu num Pho. II 1, 10 sqq. iam antiquissimis tem- poribus lacuna ex melioribus exemplaribus suppleta an uero interpolatio, ex scitissimo ingenio illa profluens, grassata sit: turbarum quidem dudum factarum certissima in- dicia sunt haec. Primum desiderantur in optimo libro u. 10. 11. 12. Deinde apud Ciceronem, qui Tusc. III 14, 30 uersus 1116 affert, u. 13 et 15 longe aliam faciem prae se ferunt atque in libris Terentianis. Tum et in Ciceronis et in codicum memoria tanta est scabrities structurae, ut non possimus non de uetustissimo mendo cogitare. Nam ut ab hoc incipiam: quis ferat ita praecipientem ut ordiatur ab oportet iuncto cum infinitiuo(11. 12 Meditari secum oportet), tum transeat ad coniunctiuum iussiuum (13 15 cogites), denique ad infinitiuum redeat quasi is pendere possit ab illo oportet (u. 16 deputare[ex quo deputa radendo effecit P, deputes scripsit Guyetus, deputato cum Ascensio Bothius). Itaque tres illi uersus qui medii sunt 13 15(Pericla nouom) tales quales nunc sunt hunc locum olim non obtinuisse putandi sunt, ut ita se exceperint uersus

Ouamobrem omnes eum secundae res sunt maxume, tum maxume 11

Meditari secum oportet, quo pacto aduorsam aerumnam ferant: 12

Ouidquid praeter spem eueniet, omne id deputare esse in lucro 16 (eueniet quod ex Bembino reposui in hoc ordine melius est): Sed eosdem illos uersus qui iam desunt optimos esse et aptissimos quis negauerit? Confugiat quispiam eo ut u. 16 in Morboniam relegato grammaticam rationem seruatum eat. At idem uersus quam mira arte a Geta(u. 21) cum parodia repetatur, inde a Donato(optime Ad. III