— 19—
actore sermonem interruptum statuerit, argumentis non poterit redargui). Pho. V 2, 3 Tta fugias, nè praeter casam, quod aiunt(prouerbium non mutatum recepit): deni- que in interrogationibus pendentibus: Andr. III 3, 37, quot commoditates uide. Pho. I 1, 11 sq. Id illa uniuersum abripiet, haud existimans Ouanto labore partum. Heaut. V 2, 46 Etiam haud scio anne uxorem ducat ae Syro nihil gratiae(quem in locum id cadit, quod de Tacitino usu docet Nipperdeius in Ann. I 7). Sed Andr. II 2, 10 uer- bum suppletur ex antecedentibus.
12. Plane diuersa suspicionis genera subierunt uersus qui Adelph. IV 3 sunt post nonum: fuere quibus non satis dictum esse, fuere quibus redundare aliquid uideretur, et quae hodie condicio est Commenti Donatiani, ex eo discerni non potest, ab utra parte steterit„ uir clarissimus.“ Hegio, qui summa Micionis uolun- tate impetrauit quidquid Sostratae et Pamphilae causa expetierat, id quoque comem senem rogat ut secum ad Sostratam eat eique repetat quid rei sit:
Suspicionem hane propter fratrem eius esse et illam psaltriam 9.
(sic Call. se pro esse A). 1 Ad quem locum Donatus„Nimis preuiter et succincte et ut oportuit inter scientes“ (Quae sequuntur„Et illam psaltriam] propter fratrem eius esse subaudiendum esti“ absona esse apparet et uel raptam supplendum).
Quod iudicium Fleckeisenus coniunxisse uidetur cum testimonio eiusdem Donati, quod ad u. 10 ascriptum est ita:„Si ita aequom censes] A iusto et utili est tota sententia. Et sane hi(sic etiam Ed. pr.) uersus desunt, quos multa exemplaria non habent’ ideoque lacunam significasse post u. 9. Laudatur ob eam rem a subtili enarratore artis Terentianae, Ladeuico(Progr. Streliz. 1858 p. 14), qui sane non id tantum a Micione expectari putet, ut suspicionem illam amoueat, sed etiam ut Aeschinum promisso staturum esse et, si res ita ferat, ab ipso coactum iri ut id faciat affirmet. Apte fieri haec potuisse quis neget? Sed Terentius si haec animo con- cepisset, plura dicturus erat in sequentibus nec Micionis officium solum in purgando (u. 17) subsistere uoluisset nec aditu eius id tantum effici dixisset ut mulieri animus releuetur(14). ltaque facile acquiesco in Bentleii emendatione
Suspleionem hane propter fratrem esse: eius esse illam psaltriam,
et quod Donatus ascripsit„et(nisi fuit set) ut oportuit inter scientes,“ id in laudem prudentis uerto poëtae, qui ea quae non Hegio et Micio tantum(qui omnibus rebus transactis et compositis scaenam ingressi sunt) sed etiam spectatores sciebant noluit repeti in scaena.
Jam uero quaerendum est quo illa altera annotatio Donati spectet„Et sane„hi“ uersus desunt quos multa exemplaria non habent.“ Possunt abesse u. 9 et 10., ut Su- spicionem hane propter fratrem eius esse et illam psaltriam olim pro periphrasi eius, quod u. 8 est istaec eadem quae mihi diæti in margine additum fuerit(nam necessitas nulla poëtae erat imposita quicquam earum rerum proferendi quas et extra proscaenium


