Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18.

Forma:: Bona fortasse:: et uoltu, Sosia,

Adeo modesto, adeo uenusto, ut nihil supra. desideratum esse aliquod a quibusdam comperimus ex Commento Donati, ubi ascriptum estEllipsis Terentiana. nam non necesse est subiungere duos uersus. Eum autem, qui illosduos uersus inserendos esse statuit, mouerit fortasse etiam illud quod requisiuerit ad quod u. 94 pronomen relatiuum Ouae referatur: haeserunt autem etiam recentiores in sententia relatiua et causali(95) per et coniunctis: ut hi fere fuerint uersus suppleti

ut nihil supra

Ungquam neque hie neque uspiom alibi gentium

Videre me meminerim quam illam uirginem,]

Ouae tum mihi lamentari praeter ceteras

Visast:

Iniuria autem a poëta uberiores laudes admirabundi senis desiderari intellegitur ex eo quod eundem u. 95 sq. redeuntem facit ad laudem illius formae sed leniter ad- auctam(et quia erat forma praeter aeteras Honesta ac liberali): id quod insulsum esset post exuberantem illam summae admirationis descriptionem. ¹)

Terentianam autem ellipsin recte dicit scholiasta: nam si a Cicerone recedimus (alias enim causas habet breuiloquentia Tacitina) uix ullus reperiatur scriptor latinus, qui imaginem uiui sermonis quotidiani ipsa illa omissione uerbi finiti saepius expres- serit quam Terentius. Minus frequentem esse eam omissionem in sententiis pendenti- bus recte docent Artium scriptores: et de coniunctiuo uerbi substantiui recte praecipere uidetur Hasius in Reisigiivorlesungen über latein. sprachwiss. n. 609, tum demum locum esse illi ellipsi, si eadem sententia in oratione recta enuntiata indicatiuus abesse possit. Et uerbi in enuntiato consecutiuo omissi illud ut nihil supra exemplum uni- cum est Terentianum: in oratione recta idem nihil supra extat Eun. III 1, 37: in eadem conformatione orationis suspensae similia exempla omissionis sunt nota illa Nep. Epam. 2 eruditus autem sie, ut nemo Thebanus magis. Cic. de fin. I 4, 11 quod et scripta multa sunt sie ut plura nemini e nostris.

Reliqua exempla Terentiana uerbi in enuntiato pendenti omissi haec sunt(data enim opera totum hunc locum perquisiui): Andr. I 1, 34 ut ne quid nimis. I 5, 65 Verbum unum caue de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam:: Teneo. Heaut. IV 3, 12 Ne quid de amica nune senex:: O Juppiter:: Quiesce(quo loco sed non item priore siquis non uerbum ingratum et mali ominis reticeri consulto, sed ab altero

1) Simili studio amplificandi aptam breuitatem poëtae debetur fortasse Eun. IV 4, 31 b Quicum?:: Cum Parmenone.:: Norasne eum prius?:: Non, nec quis esset unguam audiui dicere. Quomodo enim audire poterat Dorio, quis esset is quem nunquam uiderat nec sciebat utrum om-

nino natus esset necne? Nisi forte pauore exanimatum comica exaggeratione(sed quae magis deceret Plautum) ineptire uoluit poëta. G