Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

insperatis malis facile ad perturbationem animi et inopiam auxilii redigi. Licuit deni- que utrumque coniungere.

14. Uno uocabulo addito ac potius bis posito Hec. II 1, 4 uersui claudicanti succurri, orationem mancam suppleri, sanum iudicium Donati(quem h. 1. fere mani- bus tenemus) uindicari tam mihi persuasum est concessum iri ab eis qui semel moniti sunt, ut omissis priorum commentis statim emendatum locum exscribere placeat:

Utin mnes mulieres eadem deque studeant nolintque omnia 2. Negque declinatam quieguam ab aliarum ingenio ullam reperias! Itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt, oder unt nurus, Viris esse aduersas deque studiumst, similis pertinaciast.

(u. 4. oderunt semel libri, Donatus, Hieronymus):

ubi quod in scholiis ascriptum est ad u. 4Necessaria(?) sententiae ᷣςιεᷣta ad describendam utramque personam Donati esse colligas ex eo quod Hieronymus qui bis uersum ex memoria affert(u. Edit. mea), bis amphiboliam agnoscit,(consulto, inquit, ambigue extulit etquamquam ambiguum sit, tamen propemodum naturale est, ut nurus socrum et socrus oderit nurum ¹)

Amphibolia autem in eo posita est quod socrus et nurus et pro nominatiuo haberi potest et pro accusatiuo. IIlud si fit, dicit poëta: Omnes mulieres, et maiores natu, cum gnatus uxorem duxit, et ipsae nouae nuptae, cum familiaritate illarum ma- trum maritorum uti coeperunt, insito quodam et naturali odio mutuo inflammantur (ut oderunt absolute positum sit, quemadmodum in Catulliano Odi et amo, et de mu- lieribus loco communi praedicetur quod de Arminio et Segeste ait Tac. Ann. I 55 gener inuisus inimici soceri): et hoc uoluisse uidetur poëta. Sin alteram construendi rationem admittimus, omnes mulieres dicuntur, cum adulescentes sunt, odio abripi in suas quaeque socrus, cum annis prouectae, eaedem in nurus.

Vides iam id quoque remotum esse quod offensioni fuit Bentleio: qui cum u. 2 eadem studere et nolle idem esse dicat atqueamare et odisse, iam in uulgata lectione desiderat id quo communio odii significetur. Nunc uero per chiasmum u. 4 omnes mulieres uno eodemque genere odii teneri et u. 5 in eodem studio usque ad pertina- ciam offirmato uiris aduersandi uersari dicuntur.

1) Quod Hieron. utroque loco praemittit auid hoc est(uel quid est hoc), fecisse uidetur quod citanti ex memoria obuersabatur ex primo uersu scaenae quod hoc genus est? quae haec est coniuratio? Hoc moneo quoniam nuper Ad. Steubing in Analectis criticis quae ad Testimonia ueterum Teren- tiana spectant, Marburgi 1872 p. 42 sdd. illis abusus est quo uersum suppleret.

P. 5 1. 26 lege annotatio aliqua... inseruiret, sed discessus ille indicaretur.