Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

44

*

torum: nummos accepit poëta, id quod unum spectauit: uobis inquit, proponetur quae emptorem inuenit fabula.(De qua quid iam opus est iudicii uestri captandi causa plura, ut soleo, praemittere?) Alias cognostis eius, quaeso hane noscite. Atque in hoc ipso uersu, quo primo et unico appellat populum poëta, uereor ne uocula illa, in qua sola comitas quaedam insit(quaeso) iniuria locum occupet. Nam cum in optimis libris sit quaeso nune hane noscite, magis in animum iratum conuenire uidetur haec abrupta

breuitas: Alias cognostis eius: nune hane noscite.

8. Cum in annotatione critica mentionem fecerim scitae coniecturae, qua- C. Dziatzko De prol. Plaut. et Terent. quaest. sel.(Bonnae 1863) p. 9 sq. uersus ex Heaut. prol. 7 9 post Hecyrae prol. 7 inserendos iudicauit, nunc non possum facere quin affirmem mihi suo loco illos uersus esse et aptissimos uideri neque ullam causam esse, cur grauius consulatur in eiusdem Heaut. prol. u. 6, quem Ihnius 1. c. p. 42 insiticium esse professus est, neque quicquam desiderari in eo prologo, quem multis uersibus ditabat C. Dziatzko l. c. p. 17. Modo illud teneatur, ex grata qua- dam neglegentia sermonis quotidiani comicos in prologis sibi indulsisse ut, postquam pronuntiassent quo ordine sententiarum oratio processura esset, celeri motu animi ab- repti filum sententiarum interrumperent et ordine illo turbato breuiter intericerent quod animum mouisset: tum uero loco multarum coniunctionum, quae accuratius nexum sententiarum indicent, transitum saepe fieri laxissimo uinculo uoculae nunc.

Itaque cum prologus in Heaut. pronuntiauerit hanc partitionem orationis Ne cui sit uestrum mirum, cur partis seni Poëta dederit, quae sunt adulescentium, Id primum dicam, deinde quod ueni eloquar:

interserit, quasi modo in mentem et bucam uenerint, nonnulla quae de fabula agenda uideantur dicenda(4 9), deinde transitu per illud nune facto primum cur ipsi a poöëta prologi partes commissae sint profitetur(scilicet ut causam poëtae agat) u. 10 34, deinde quod uenit eloquitur(Scilicet ut se ipsum et fabulam quam nouam acturus est commendet) u. 35 52.

Quod autem huic bipertitae orationi praemissa sunt quaedäàm, quae non sunt antea promissa spectatoribus, id eodem exemplo factum est et ab ipso Terentio in prologo Phormionis, ubi postquam pronuntiatum est Nunc quid uelim animum atten- dite(24), iam non sequitur quid uelit, scilicet Date operam, adeste aequo animo per silentium(29), sed interrupto ordine immittuntur nonnulla de fabula, quam acturus est(u. 24 28), et in Mercatoris prologo ubi qui u. 2 dixit Et argumentum et meos amores eloquar, idem Charinus(utcunque de ordinandis uersibus iudicatur, equidem nunc in Ritschelii ordine acquiesco) interponit Graece haec uocatur Emporos Philemo-