Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

A nomine coepit, non ut Donatus ait, ut incognitam probaret fabulam, sed in- iuriam illam, qua in prima actione exclusa est, ferociter spernens ut immeritam neque quicquam curans memoriam illius calamitatis, quae in nonnullorum spectatorum animis resederit, Hecyra, inquit, est huic nomen fabulae: et uereor ut satis habuerit a nomine male ominato ordiri ac non potius repetita pron untiatione inculcauerit id ipsum nomen. Mendum enim inesse in uersu(1)

Hecyrast huic nomen fabulae. haec cum datast

hiatus indicio est. Quem non ita remoueri licere, ut Guyeto et Bentleio placuit, ut anti- quae nimirum formae datiui fabulai ultima elidatur, non est quod post Lachmannum(in Lucr. p. 40 et 160) moneatur. In priore parte uersus, quae eidem Lachmanno sana fuisse uisa est, cum J. c. p. 272 dicatTerentius recte Hecyrast huic nomen fabulae, corruptelae sedem quaerens Ritschelius(in prooemio Bonnensi a. 1852, ni fallor) Fleckeiseno et aliis probauit scribendum esse Hecyrae huice nomen fabulaest: praeter necessitatem datiuo Hecyrae restituto(u. Testim. in Edit. mea et Brixius in Trin. 8), praeter usum poëtae plena forma huice ascita. Nec persuasit C. F. V. Müllero Plautin. Pros. p. 691. Mihi in haee cum nomen fabulae delitescere uidetur Hecurai) cum datast. Sane cum ui repetitur nomen:(quasi dicat: Stuporem uestrum uideo, cum redeat exacta fabula: nihil moror. haec igitur ipsa) Hecyra primum peragi non quita est, non quo spectatae et cognitae uitia perspexeritis et exploseritis improbatam, sed quod populus studio stupidus in funambulo animum oceuparat.Hoc si dicere ausus esset prologus, ne ille pastoricia fistula ex- ceptus esset, imo ab uniuersis capite protrusus, ut iste Princeps apud Phaedrum: sic olim iudicauit F. H. Bothe in edit. Berol. a. 1806. Equidem admiror hanc aærxa- Ouſyhoh poëtae. Sane illa non sunt captantis beneuolentiam, sed tecte accusantis, ita ut rem simpliciter narret, iudicium suum celet.Habetis igitur, sic pergit poëta, quod inhiatis, nouam fabulam: poteram tum funambulorum spectaculo peracto iterum referre fabulam(neque id omisi quod perterritus fuerim uestro iudiciomedia inter carmina praeferentium funambulum,) sed aliis ludis iterum uolui uendere.(Neque id uobis mirum uidebitur.Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc Secu- rus, cadat an recto stet fabula talo poëta scaenicus, qualem sibi fingit uulgus). Nihil igitur de aequo animo, nihil de arbitrio, nihil de iudicio, nihil de auctoritate specta-

1) Eadem corruptela remouenda est in Donati Comm. in hane fabulam ab initioHec cum

(sic Ed. pr.) fabula Apollodori dicitur esse graeca. Cf. initium Commenti in Andr.Comoedia Andria cum palliata sit fabula. Ceterum in altero prologi uersu

Noua nouom interuenit uitium et calamitas neque contra coniunctum librorum et Donati(et hoc disertum) testimonium ei inseruerim cum Bentleio et multo minus cum Brixio(in Trin. 187) productam A nominatiui primae declinationis agnouerim: sed scripturam compendiosam ita dissoluerim

Noua, nouo modo interuenit uitium et calamitas. Cf. ut alia omittam Pseud. I 5, 155, sq. aam qui in scaenam prouenit Nouo modo nouom aliguid in- uentum adferre addecet.