Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

Eun. V 8, 33. Ad. II 1, 8.) C. F. V. Müllerus Pros. Plaut. p. 497 in legibus syngra- phi Asin. V 1, 12 non desiderasset apodosin. ¹) Itaque ne illo quidem loco, de quo agimus, ad illud quod tu speres potest esse apodosis propulsabo facile. A quo cum T. Faber statuisset orationem incipere, quae subicitur Pamphilo, plena distinctione separa- uit ab insequentibus, ut denuo ad scopulum illum, quem uerba uxorem his moribus Dabit nemo habent illidamur. Quem ita in editione remouisse mihi uideor ut mutata- distinctione dederim

Nam quòd tu speres:Propulsabo facile urorem his moribus: Dabit nemo: inueniet inopem potius quam te corrumpi sinat.

Ut Dauus dicat: nam si forte speres te istis tuis moribus(consuetudine cum peregrina continuata) propulsaturum uxorem(h. e. necessitatem uxorem ducendi procul a te habiturum), quando quidem nemo daturus sit: ffalleris, nam] potius quam te ista consuetudine corrumpi sinat, aliam quamlibet quamuis pauperis condicionem tibi inueniet pater..

Ne quis in uerbo dandi haereat absolute uel potius ita posito ut ex antecedenti- bus obiectum repetatur, haec sufficiant Terentiana exempla: Pho. III 2, 48 Mea lege utar ut potior sit qui prior ad dandumst. Eun. V S, 48 et habet quod det et dat nemo largius.

7. Poenitet me in editione lacunam significauisse post Hecyrae prol. I u. 7. Quod ut facerem obsecutus iudicio Vilelmi Ihne(post Quaest. Terent. Bonnae 1843 p. 42 ²) mira illa et a consuetudine poëtae aliena breuitas prologi, qualem codices ex- hibent ³) me mouit in quo cum alia desiderantur tum illud quod uel commodis domini gregis, qui cum suo periculo fabulam didicisset, concedendum erat, ut blandiloqua oratione fauorem spectantium sibi conciliet. Sed accuratius rem perpendenti illa bre- uitas non neglegentiae librariorum, sed consilio poëtae deberi uisa est. Nam audire mihi uideor hominem indigna contumelia usque ad morositatem exacerbatum et ani- mum uulgi contemptorem aegre celantem

dare debento. Cato pro L. Turio ap. Gell. XIV 2(p. 62 Jord.) Atgue ego a maioribus memoria sic accepi, si quis quid alter ab altero peteret, si ambo pares essent, siue boni siue mali essent, quod duo res gessissent, uti tesies non interessent, illi unde petitur, ei potius credendum esse.(Sed in lege Silio- rum ap. Fest. p. 246 optime pro quod ea hiant restituit Scaliger uo ea Rant).

1) E Frontone et Gaio exempla huius usus dat idem uir literatissimus N. Mus. Rhen. XX p. 480).

2) Ihnii uerba sunt:In Hec. prologo priore, qui in fine mancus, uerba coniungenda sunt ita: Non ob eam rem uoluit iterum referre, ut iterum posset uendere, sed. Recepit illud sed Fleck- eisenus: monuerunt, ni fallor, iam alii per leges sermonis latini non licere negationem cum uerbo finito coniunctam(noluit) ad unam quamlibet uocem enuntiati referre.

3) Caui in Praef. Edit, p. VIII nequis temere ex computatione uersuum efficeret hunc prolo- gum olim in Bembino integriorem extitisse.