Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Fr. Fabricium et post saniorem rationem recentiorum iterum a Fr. Rittero mirum in modum praue intellecti sunt, ex Donati Commento colligas fuisse qui perfectae refu- tationis exemplum hic exhiberi putarent, quae quidem per suas partes ita procederet, ut roöraois esset quod tu speres, yruroöradtie propulsabo facile, urrogooã uxorem his moribus Dabit nemo, Aνννυντοωαοα inueniet inopem potius quam te corrumpi sinat. Quod quam recte factum sit in Terentio quidem uideamus postea. Recte autem hae- sisse uidetur Fleckeisenus in datiuo, qui est in illis uxorem his moribus Dabit nemo: ubi quod Donatus ait:Deest aliquid, ut sit his moribus agenti aut his moribus prae- dito sane mirandum est placere potuisse tot egregiis ingeniis quae in Terentio operam posuerunt. Itaque R. Klotz, ut ablatiuum absolutum condicionis uice fungentem probaret illud his moribus, admouit infelicissime locum ex Cic. Lael. 15, 54 ubi persona, ad quam tales ablatiui relati sunt, in ipsa sententia subiecti locum habet(quamquam miror illa superbia et importunitate si quemquam amicum habere potuitec). Laudarunt Fleckeise- num, quod datiuo illo offensus est, et L. Kayser in censura editionis(in Münchener gelehrte anseigen a. 1858 p. 290) et Ladeuicus in Progr. Strelizensi a. 1858 p. 11: sed cum ille in uersu iam deperdito illud fuisse statueret a quo his moribus suspensum esset, uiolentis mutationibus, quales in Terentio nulla ratione admitti possunt, medelam parabant Kayserus(Nam quod tu speres filiam suam homini uxorem his moribus) et Ladeuicus(N. q. tu speres, propulsabo iam: uxorem homini his moribus).

Mihi uero praeter illum datiuum duo alia offensioni fuerunt. Nam primum qui- dem Propulsabo ait Donatuseleganter pro eo quod est repellam ſ(sie Paris.).Ele- ganter ait, sane non proprie: neque ego noui qui sic dixerit: in Ouid. Met. quidem I 759(ubi Ruhnkenius adiri iubet Burmannum, quem hic inspicere non possum) nunc legitur refelli, non repelli. Altera autem offensio effecta est obseruatione quadam de usu, quem apud priscos scriptores habet illa subiectionis figura, in qua condicionalis significatio propinqua est concessiuae h. e. ubi in protasi id ponitur quod in apodosi nihil ualere ostenditur. Nam post eius modi protasin, in qua per quod cum coniunc- tiuo uides igitur eo loco de quo agitur speres cum C?. Dunelmensi Donato unice uere scribi aliqua res quae fieri possit uel sententia quae proferri possit, infertur, nunquam in apodosi uerbum quod refutandi uim habeat redditur(omittitur, ut cum technicis loquar, vτεπτιαασες). Ita ut rem duobus exemplis in ceteris similibus illu- strem, Cicero quidem, cum in Pison. 27, 66 ait Nam quod uobis iste tantummodo im- probus, crudelis... quod audaæx esse uideatur, nihil scitote esse lururiosius, nihil libidi- nosius(cf. in Verr. V 68, 175), adiecto illo scitote compellat eos apud quos refellit: Terentius autem Eun. IV 7, 5 Sane quod tibi nune uir uideatur esse hic, nebulo mag- nus est ipsam refutationem subiungit. Quod si reputasset obseruari in reliquis comi-

corum exemplis(Asin. IV 1, 51. Mil. II 2, 7. Aul. I 2, 13. Cas. I 38. Rud. IV 4, 106.¹)

1) Rudentis l. c. cum per guod altera apodosis excipiat eam quae antecedit per si, cf. in Sen- tentia Minuciorum(C. J. L. I 199)§ 26: Sei Langenses eam pequniam non dabunt neque satisfacien t urbitratuu Genuatium, quod per Genuenses moſrja non fiat quo setius eam pequniam aceipiant, tum...