Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

dare, ut per falsas nuptias uera obiurgandi causa sibi esset? Profecto si tantus Oedi- pus reuera esset, non posset non exponere qui coniecturam hanc faceret. De nuptiis autem id tantum se aegre ferre professus est Dauus, quod de renouato consilio eas eo ipso die, in quem prius constitutae erant, celebrandi sero et praeter opinionem edoctus locum iam non haberet fallaciis illas disturbandi: qua in opinione firmatus est asperis minis Simonis(I 2. 3). Tum Pamphilus ipse quoque in foro a patre certior factus erat illo ipso die uxorem sibi esse ducendam neque quicquam erat oblocutus: Dauus autem ex eo quod nullos apparatus nuptiarum fieri speculando co- gnouerat, eas nuptias collegerat simulatas esse a Simone et in sententia, qua Pamphilo negauerat se daturum esse filiam, perstare Chremetem: et hunc laetum nuntium modo pertulit ad erilem filium.

Itaque nihil adhuc de animo Pamphili, quomodo se haberet ad nuptias, innotuit patri. Neque animum filiorum curare solent patres comici: obtemperari sibi uolunt, nolunt filios, quamuis occupati sint in alio amore, re aut uerbis sibi resistere, si uxoris ducendae necessitas imponitur. Qui igitur poterat poëta Dauum suspicantem facere patrem, qui tam leni passus erat animo ad id usque tempus filium facere quaecun- que ei libitum erat(I 5, 77) quique eum solum obiurgandi locum esse ipse concesserat si propter amorem alius mulieris nolens uxorem ducere iniuriam admisisset filius(I 1, 128 sqd.), illum igitur tam tolerabilem patrem iam causam irae in filium inde repetiturum esse quod eiusanimus sibi displiceret, qui qualis esset ad nuptias more patrum nihil prorsus curasset, cum de obsequio filii certus condicionem Chremetis accepisset? Iratum quidem esse admodum et animo commoto Simonem persenserat profecto I 2: sed pro moribus suis negat eum hominem clementem iracundiam in filium exprompturum esse, nisi ei occasio(gratissima illa iracundis) in alios iram euomendi ea re detur, quod Pamphilus ferociter nuptias repudiet. Nunc igitur(u. 2), ut est homo iustus, aegritudiuis causa ei in se ipso et in Chremete quaerenda est: nam ut filio non interrogato condicionem accepit sine illius culpa aut merito, ita nunc ipse non potest auctoritatem defugere, cum sponsionem irritam fecerit Chremes, non filius. Haec culpae admissae et poenae meritae significatio ex mente Chremetis a Dauo prolata ita fere mihi supplenda uidetur:

Si id suscenseat nunc, quia non det tibi urorem Chremes,

Ipsus sibi esse iniurius uideatur, neque id iniuria,

ſOui illius condicione accepta isti ipsus te desponderit,] Priusquam tuom ut sese habeat animum ad nuptias perspewxerit.

6. In eadem hac scaena cum lacunam primus significauerim, idem gratiore munere defensoris fungar, quo iniuria a Fleckeiseno suspectum locum integrum esse uindicem. In his enim uersibus(21. 22):

Nam quod tu speres propulsabo facile urorem his moribus Dabit nemo inueniet inopem potius quam le eorrumpi sinat qui a uestustioribus quibusdam, quos Donatus dicit, et ab Eugraphio inde usque ad