— 9—
meditantem, tum animo collecto ingenuitatis filii memorem ad mitius cousilium uerbis confutandi redeuntem facit. Sed cum in Syrum deduxerit eum cogitatio prae ira- cundia non potest excogitare quid uelit: ter incipit: Sed Syrum...(„hunc quidem castigabo acerrime“ sed haesitans quod cruciatuum genus sit eligendum et denuo mente agitans quaerit ita:) quid eum?...(et cum inter cogitandum pungat eum aculeus, quod a misello seruo, cui se adiutorem fraudis fore sit pollicitus, deceptus sit:) Egone..: tum demum plagis decoloratum et excarnificatum eum se dimissurum esse profitetur. Dum in haec in soliloquio plus temporis consumitur, facillime illa Menedemi et Cliniae congressio et breuis sermocinatio facta esse credi potest.
Itaque totius loci haec una restat difficultas, quod post V 1, 75 more Franco- gallico, ut nunc aiunt, discedit Menedemus. Quem cum etiam deceat respondere illis Chremetis: Ae iam uaorem ut accersat paret, uide num haec fere cum aliqua proba- bilitate addantur:
Fiet: ibo, diceam ut hodie hic apparentur nuptiae].
5. Andr. II. 3 in.
PA. Oudid igitur sibi uolt pater? eur simulat? D4A. Ego dicam tibi.
Si id suscenseat nunc, quia non det tibi uvorem Chremes,
Ipsus sibi esse iniurius uideatur neque id iniuria,
Priusquam tuom ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit.
Sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet,
Tum dllae turbae fient. cum ad illud nunc(u. 2) referrent uersum quartum et incommode is ab eo diiungi uersu tertio uideretur, sedem mutare utrumque iusserunt Bothius, Fr. Ritter, Fleck- eisenus. Qui ex neglegentia sermonis uulgaris ordinem sententiarum defendit R. Klotz poterat tria similia exempla Terentiana afferre: Heaut. II 3, 38 sqd. Hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia, Ouo studio uitam suam te absente exegerit, Ubi de inprouiso est interuentum mulieri. Eun. III 3, 3 sqq. Ita me uideo ab ea astute labefactarier, Jam tum cum primum iussit me ad se accersier(constat enim et graeca et latina aduerbia temporis, quibus praeteriti significatio subest, nonnumquam coniungi cum praesentibus: quamquam fateor saepenumero mihi u. 4. aptiorem locum habere uisum esse ante u: 6: Jam tum cum primum iussit me ad se accersier, Ubi ueni, causam ut ibi manerem repperit). Hec. III 3, 33 sqd. Nam aiunt tecum post duobus coneubuisse mensibus, Tum postquam ad te uenit— mensis agitur hie iam septinus (Nam sie distinguendum esse alio loco probabo.)
Sed mihi a fabulae argumento alienus uidetur hic sententiarum decursus:„Si iram ex Chremetis refutatione conceptam iam nunc, prius quam quae tua mens et uoluntas sit de nuptiis perspexerit, in te transferat, iure iniurius sibi ipse uideatur.“ Quasi uero per se necesse esset Simonem filio suscensere! An diuinare potuit Dauus quod prima scaena fabulae secreto cum liberto communicauerat Simo, se id operam
2


