— 8—
poëtam sui similem esse iubeat nihil aliud supererit quam ut talem fere uersum(ad exemplum Andr. I 5 extr.) excidisse suspicetur Sa Ego eo tntro: ne qua ad morbum accedat hoc mali illi eauto opust.)
Item Eun. V 1 Doriadis quae aurum Thaidis in aedes portatura est ultima uox
fortasse non fuit scio, sed o: Hdc est signi: ubi primum poterit se illine subducet: ſeo]. cf. Eun. III 3, 31. Heaut. II 3, 138.— Pho. IV 3 nunc extremus uersus est Inde sumam: uæxori tibi opus esse diæxero. Tum domum intrant senes et sumto argento IV5 redeunt: sed discessu suo lepidissimo dialogo scaenae quartae occasionem dant. Qui igitur Terentianam consuetudinem hic exigit, ex larga copia locutionum in eo genere sollemnium haec fere suppleat in exitu scaenae tertiae: [Eamus intro: caue tu ne abeas longiusj.
Nam Geta comite opus erit postea(u. IV 5, 5).— Heaut. V 1, 75 hoc quidem commune habet cum tribus de quibus dictum est locis, quod ex duobus non plus actoribus abscedit alter: sed distat ab illis eo quod non de eo qui abiit uerba facit is qui remanet: ut abiisse illum nullum indicium sit. Quid quod ea ipsa res ita in errorem induxit Calliopium, ut etiam u. 77 inter duos distribueret? Atqui is ipse uersus si Chremeti cum animo suo deliberanti datur, difficultas quaedam remouetur. Chremes enim de fraude et amore turpi filii edoctus, ut eum terrore iniecto castiget, simulaturus est quasi omnes suas opes dotis nomine unicae filiae, quam Menedemi filio despondit, traditurus sit et a Menedemo petit ut deprecatoris partes detrectet et suo se consilio et modo agere sinat. Quo concesso eundem Menedemum curare iubet, ut Clinia, filius eius, iam uxorem ut accersat paret(75). Jam sequitur ille locus, quo Terentius praeter artem a beneuolentia et aeq uanimitate spectatorum nimium exspectasse a multis perhibetur. Quinque enim uersibus et dimidio interiectis Menedemus e domo reuertitur colloquens cum Clitiphone, Chremetis filio, quem iam de duro consilio patris edoctum esse apparet— et, ut putant, instituto Clinia, ut eo ipso die conficerentur nuptiae, quemadmodum is ipse orauit(V 1, 22) et concessit Chremes(ib. 75). Haec illo breuiculo spatio temporis intercedente non uidentur agi potuisse. Sed primum ubinam legitur Cliniam iam esse institutum? Immo Menedemus in domo sua statim in Clitiphonem incidisse eumque paucis de sponsione Cliniae et de saeuo animo et consilio Chremetis edocuisse, tum ilico sciscitantem, ubinam pater sit, ad limen aedium deduxisse putandus est, unde, postquam V 2, 7 nihil nisi Eecum dixit, redierit in domum, ut et Cliniam certiorem faciat de condicione cum Antiphilae patre pacta et quae ad nuptias opus sunt apparari iubeat. Tum autem in exitu antecedentis scaena multa arti erant relicta actoris, quipus aliquan tum temporis teri posset. Incipit soliloquiuni a u. 76(non, ut quidam peruerse putant, a u. 77.) Mira arte summus in ethesin artifex Chremetem, postquam minis effusis et castigandi con- silio cum uicino communicato deferbuit ira, per aliquod temporis de ratione poenae


