— 7—
putarem: ut signa essent za sixära uel εtæ(uel adeo rexννμηιςα), ex quibus non perfectus syllogismus efficeretur, sed œτναςsς(coniectura) tantum: quod argumen- tandi genus hic etiam ad mores hominum ualere diceretur. Sed talia ut Menander Atheniensibus suis propinare potuerit, alienissima sunt a Romanis aetatis Terentianae. Itaque uidetur id tantum indagandum esse, quo loco coniecturae argumentum inferen- dum sit. Non me fugit ratio, qua id continuo post u. 36 fieri possit, ut usi eis quae et Donatus indicat(in u. 37„non ingenii uitium, sed aetatis est“) et Eugraphius („Quod ille qui adolescentulus est impune facit, ille qui(cum Edd.) grandior natu cri- men admittit“) eius modi aliquid suppleamus: Aetatis esse uitium, non esse ingeni]
Sed tamen et iusto breuius hoc diceretur pro eo quod dicendum erat, uitium quod alter admisit uitium esse aetatis, non ingenii, et uenia illa, qua alteri condo- namus, quod in altero castigandum uidetur, non ab aetate sola repetitur: dissimilitudo posita esse potest in educatione puerili, in condicione uitae, in fortunis, in multis aliis. Itaque spreta illa umbra testimonii quod in scholiastarum uerbis esse uidebatur, aptius supplemento nostro aditum aperiemus inter sequentis uersus(37) hemistichia in hunc modum:
multa in homine, Demea, Signa insunt e; quibus coniectura facile ſit, Duo cum idem faciunt, ſtamen idem non esse idem, Ouod uterque faciunt], saepe ut possis dicere e. q. s.
Quis in talibus spoponderit de uerbis? sed lαοsεleuvro saepe constat causam fuisse colorum omissorum.
4. Constat moris fuisse scaenicorum latinorum, ut, si ex compluribus personis una alteraue in medio actu de proscaenio decederet, eius rei significationi non, ut hodie fit, annotationem aliquam in libris scriptis(uelut nostrum„er geht ab“) inseruiisse, sed discessum illum indicatum esse ab aliquo eorum qui in scaena uersabantur. Ab hoc more— ut omittam locos de quibus aliter iudicari potest— recessisse uidetur Terentius non raro. Recenseamus singula exempla. Et Andr. I. 2. Eun. II. 1, 18 ex soliloquio insequenti(siue his quoque cantici nomen impertire mauis) apparet alterum e duobus actoribus abiisse. Eademque de causa nihil de discessu alterius personae dictum esse uideri possit Heaut. III. 2, 47: nam cum is qui solus manserit de illa tamquam de tertia uerba faciat facile eam iam non adesse perspicitur. Quam- quam facile mihi persuadeo locum hic fuisse longiori Syri orationi eius fere modi qualis est in Pseuduli I 4: Postquam ille hinc abiit, tu astas solus, Pseudule. Quid nune acturu's, postquam erili filio Largitu's dictis dapsilis lubentias e. q. s.: siue locos potius communes poëta fundens fecit os seruile, ut amat: in quos locôs communes eadem illa grassata sit manus infesta, quae minus felici successu, relegatura erat u. 89— 99 antecedentis scaenae.— Ad. III. 2 extr. duas personas, cum quibus egerat, dimittit Sostrata, ipsa autem quamquam statim abitura, nihil de se profitetur. Itaque ei qui


