Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

Hoc extremo scaenae uersu crationis orbis apte concludi et in patrem redire uidetur: sed uidetur tantum: nam a conquestione, in qua per totam scaenam uersa- batur Clitiphonis oratio, iam recedit et in meram pronuntiationem deflectitur. Sane scire interest spectatorum nondum innotuisse Clitiphonis amores Chremeti: ita enim non mirabuntur, quod II 3 Bacchis amica ad Clitiphonis patrem qucitur ut ignarum totius rei. Sed bonus et artificiosus poëta, qualis, si quis alius, est Terentius, ea quae spectatores scire oportet in ipsa fabula ¹) ita profert, ut uel ex oeconomia fabu- lae uel ex personarum moribus et animis necessario uel commode repetantur. Sed longe aliter res se habet in eo uersu de quo agimus: hoc enim solis spectatoribus destinato ²) narrat poëta, non pergit in agendo histrio. Itaque conuenienter et in- genio Clitiphonis subtimido(qui potiri uult, periclum suum esse non uult) et argu- mento fabulae(in qua detecta fraude et amore filii saeua ira exardescentem uideamus senem) subiunctum fuisse non sine probabilitate nobis uidemur suspicari uersum huius fere modi:

Hoc ãgo mali non pridem inueni: neque etiamdum scit pater: (Oui si rescierit, potiundi omnis spes abiciundast mihi.)

3. Quod iudicium Donatus raro exemplo ad Adelph. V 3, 35 Multa in homine, Demea, signa insunt ascripsitObscurissimus sensus et re et uerbis miror ab omni- bus praeter Westerhouium prorsus adhuc neglectum esse, quasi omnia plana essent. ³) Sed in his

multa in homine, Demea,

Signa insunt, ex quibus coniectura facile ſit,

Duo eum idem faciunt, saepe ut possis dicere

Hoc licet inpune facere huic, illi non licet,

Non guo dissimilis res sit, sed quo is qui facit: semper quaestio mihi oborta est de quanam re coniectura fiat: nam per leges gram- maticae non licet id quod sententiae aliquatenus satis faceret u. 38 Hoc non licet suspendere a coniectura fit: pendet ab eo quod intercedit saepe ut possis dicere: hoc autem non explicatiue adiunctum est fieri id uetat ratio et usus ser- monis latini, sed consecutiue. Fuit cum, ut hanc difficultatem deuitarem, eo con- fugerem, ut signa et coniecturam ex officina artis rhetoricae repetita et absolute posita

1) Egregia enim Terenti ars in eo quoque elucet quod numquam in prologis quidquam ex argumento fabulae occupat,narrandi(Andr. prol. 6) illo uicario artificio substituto. Celata arte hoc officium traustulit in Tοοrœrixd rOοασασντσ

2)Illud quoque mirabile in eo[Terentio]... quod nihil ad populum facit actorem,uelut ex tragoedia(sic Par. uelut extra comoediam: Schopen in Progr. Gymn. Bonn. 1826 p. 5) loqui, quod uitium Plauti frequentissimum Euanthius de com. p. XV Klotz. Itaque in diuerbio sane dictum sapientèi sat est quod Pho. III 3, 8 ille ait Pater adest hic: minime uero in ore eius qui secum loquitur: Neque etiam dum scit pater.

3) Quod autem Westerhouius rem refert ad artificium poëtae, ex quo Micio uelit uerba sine esnsu fundere, non dignum est quod refellatur.