Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

mente suppleri posse uiderjmus, nihil aliud superest quam ut excidisse eam statuamus. Mancam autem esse orationem iam ideo euicimus, quod quidnam factum u. 5 signifi cetur nondum est indicatum. Atqui compertum habemus ex purgatione a u. 6 14 instituta id quod fecerit Terentius iniuria, ut aduersarii crepant, esse quod non dico Synapothnescontes Diphili a Plauto ciuitate Romana donatam iterum tetigerit, sed ipsam Plautinam comoediam suppilauerit. Ergo crimen illud quo Terentius fabulam Plautinam furatus esse insimulabatur, erat commemorandum hunc fere in modum quam acturi sumus ſSurreptam clamitantes Plauti fabulam].

Ac nescio an propius ad ipsam poëtae orationem accedere liceat. Nam is qui clodo pede incedentem procreauit Querolum, cum alibi Terentianos uersus uel partes uersuum comoediae suae non raro inseruerit(u. in Testimoniis Edit. meae exscripta in Andr. IV 1, 46. Eun. 1 1, 30. I 2, 10. Heaut. II 3, 84. Pho. III 2, 21. 22. V 6, 1. Ad. I 1, 46. I 2, 3. II 1, 53. V 9, 22), non ita Plautinos, tum quod in prologo posuit Lar familiaris, Oui primus ueniet ipse exponet omnia, ex Adelphon prologi u. 22(Senes qui primi uenient ei partem aperient) potius quam ex Trin. 17(Senes qui uenient i rem uobis aperient) hausisse putandus est. In eodem autem prologo cum dicat Aululariam hodie sumus acturi, non ueterem ac rudem, inuestigatam Plauti per uestigia (sic V. C. Camerarii et Vatic. 4929 a me excussi), is uersiculus quasi sua sponte in cursum disputationis influere mihi uidetur: ut sic fere dederit Terentius:

Postquam poéëta sensit seripturam suam

Ab iniquis obseruari, et aduersarios

Rapere in peiorem partem quam acturi sumus

ſSurreptam clamitantes ueterem fabulam

Inuestigatam Plauti per uestigia-]

Indicio e. q. s.

8

2. Heaut II. 1(uel potius, ut Muretus uidit, primi actus scaena extrema) quae Clitipho de iniquitate patris, qui inuenilem lasciuiam morosius constringat, conqueritur (u. 1 9) et optimam descriptionem patris duri, qualem comoediarum proprium esse scimus, habent et praeparant ad ea quae in hac ipsa fabula a duro patre exspectanda sunt: cui conquestioni significatio curae et sollicitudinis, quam ex auarae et procacis amicae consuetudine capit adulescens, annexa est aptissime. Sic enim comparata est natura humana, ut cum animus tristis et afflictus in plangorem erupit, facile in de- plorando moretur et aliam alia questio eliciat. Hic autem etiam causae querendi coniunctae sunt: ut enim patri castitatem et sanctitatem morum praedicanti surdus esse uult filius, ita debet mutus esse ad preces et iussa amicae propter parsimoniam patris

(10 12). Quanto, inquit, felicior Clinia amicus, cuius amica, qua est modestia, nihil ab eo exigit, cum mea Bacchis maximos sumptus a me expectet, quos praebere non

possum(13 16). Hoc sic flebilis oratio peroratur Hoc égo mali non pridem inueni: neque etiam dum scit pater.