Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

(4 dedi cum Bentleio: u. Aug. Luchs in Studemundi Stud. in prisc. script. latin. coll. (Berolini 1873) p. 47. 5 id om. rec. Calliopii).

Quidnam quaeso est id factum? Quid fecerit Terentius nondum indicauit, sed aperiet in uersibus sequentibus: sequentia autem non significari posse pronomine id, non est quod probem. Restat, ut factum, quod laudine an uitio ducendum sit penes spectatores iudicium esse uult poëta, obtrectatio sit iniquorum aduersariorum. Sed ne dicam eum, cui non iniuria se reprehendi concedendum est, non statim laudare repre- hensores solere atque ideo poëtam simpliciter dicturum fuisserectene an praue id factum sit, obstat alterum quominus, id quod propter pronomen id flagitabatur, factum referatur ad aduersarios.Veteribus enim Lachmanni sunt uerba in Comm. Lucret. p. 63 in facti uocabulo singulari numero posito nullam subiecti mutationem admitti placuit. Itaque factum ad poëtam, id factum ad aliquod factum iam comme- moratum referendum esse apparet. At nihil eiusmodi iam commemoratum est. Sed olim fuisse concedent spero qui animum attenderint quam acturi sumus(u. 3) quid sibi uelit. Missam faciamus ineptam Eugraphii interpretationem, qui cum dicit animaduertit iniquos suos aliter rapere quod a Terentio dictum est quam nos dicturi sumus', quam pro coniunctione habuisse arguitur. ¹) Vix melius successit Donato: utrique sententiae, inquit, apte iungimus scripturamtt. Concedimus, ut par est, priori: obseruari potest scriptura h. e. ars quam in scribendis fabulis exhibet poëta ²): potest in peiorem partem rapi: non potest agi. Nec uniuersa poëtae scriptura in altera sententia agitur, sed una fabula Adelphon. Itaque offensus in scriptura quae scilicet agitur, C. Barthius I. c. u. 4 ipse in ipsa mutans apodosin incipit a quam acturi sumus:ipsa quam acturi sumus ffabula] indicio de se erit. Hucusque speciose sed quid est iam illud quod laudin an uitio duci factum oporteat iudicabunt spectatores? Accedit alterum, quo eis quoque respondebitur qui uulgata lectione seruata ſabulam mente supplendum esse statuant ante quam acturi sumus. Supplenda est ea uox saepe in prologis Terentianis, sed ita semper, ut epitheton fabulae proprium substituatur, ut graecae latinae(Eun. 8. Heaut. 17. 18), nouae(Heaut. 29. 34. 43. Pho. 9. Hec. I 5. II 4. 6. 29. 49.), stataraae(Heaut. 36) nam eos locos, ubi fabulae mentione in antecedentibus facta eius uocabulum omittitur(ut Heaut. 44. 46. Hec. I 8. II 10. sqq. 19.) nihil huc nalere consentaneum est.

Itaque eo nos deduxt disputatio, ut relatiuum pronomen quam ad fabulam referendum esse appareat: fabulae autem uocem cum neque ex seriptura elici neque

1) Ceterum, dum haec describuntur, ab hoc quidem ineptiae crimine liberari uideo Eugra- phium beneficio codicis Ambrosiani(u. Edit. meae Praef. p. XXXI.), ex quo scribendum erat:A. iniquos suos aliter rapere, quod dictum a Terentio est, id est quam nos acturi comoediam sumus.

2) Sic Hec. prol. II. 16 L. Ambiuius, qui et primas fabulas Caecilii Statii, cum placitae non essent, iterum retulerat et subinde nouas ab eo didicerat, non spretam a se ait scripturam eius et effecisse sese ne cum poëta scriptura euanesceret(ib. u. 5). Ab actione scribendi in genus scri- bendi deflexa est uis uocabuli Pho. prol. 5. Alibi Terentius uoce non est usus: neque Plautu plus semel(Truc. I 2, 43) ibique de uectigali ex pascuis agri publici.