Aufsatz 
Analecta Terentiana
Entstehung
Einzelbild herunterladen

FRANCISCI UMPFENBACH

ANALECTA TERENTIANA.

Cam ante hos quatuor annos P. Terenti fabulas optimorum fere librorum uaria lectione primum diligenter excussa et digesta ederem, sperabam fore ut ipso ferro alliciente uiros instrumenta emendationis, nullo meo iudicio interposito praebita, doctiores et sagaciores inuitarent ad ea quae de corruptis locis excogitassent denuo examinanda perficienda expromenda. Sed prolata sunt perpauca. Itaque cum satis diu aliorum iudicium exspectauerim, constitui quae ego prioribus rectius sensisse mihi uiderer subinde chartis mandare et emittere. Et cum uulgo insiticios uersus, quibus inter- polatas esse has comoedias dicant, insectentur, nunc primo de opposito genere corrup- telae agam, ut ubi manca oratio supplementis fulcienda uideatur uel non recte uisa sit hiare aliis, exponam: qui locus sane ditficilior est illo et multum poëtae usum flagitat.

1. Qui in extremo prologo Adelphon spernens Donatum animo et cogitatione id quod deest supplere iubentem orationem hiantem uersiculo addito exaequandam esse uidit Bentleius, minime haesit in eiusdem prologi n. 3. ubi quam construendi rationem suadet idem Donatus, cum illis rapere in peiorem partem ‚apte iungi' dicat scripturam suam, eam diu est cum reprobandam iudicauerim: posteaque eadem difficultate, quae me male habet offensum uidi C. Barthium Aduers. XII 6. Purgat poëta u. 614 quod ab aduersariis ipsi crimini datum est, furtum factum esse eo quod ex eadem Diphili fabula, quam Plautus latine Commorientes fecerit, scaenam Terentius in Adel- phos asciuerit, et facillimo negotio purgat: nam quod illi incerto rumore decepti ante cognitam Terenti fabulam temere iecerant, suppilatam esse Plauti comoediam, id prorsus praeter ueritatem erat, si quidem eum ipsum locum graecae comoe diae, quem prae- terierat Plautus, in suum usum conuertit Terentius. Hac autem de causa ut iudicent spectatores ita inuitat poëta u. 15

Postquam poëta sensit scripturam suam

Ab iniquis obseruari et aduersarios

Rapere in peiorem partem quam acturi sumus: Indicio de sese ipse erit, uos iudices

Laudin an uitio duci id factum oporteat.