ut quum bello Poloponnesiaco Lacedaemonios coloniam Heracleam in agrum Trachi- nium deducere juberet. ¹⁰⁷)
At vero Olympia quod restituta sunt, oracnlo Delphico debetur. 4⁸) Id, inquies, nonne praeclare factum? Quasi vero nulla dei ullius praeclare facta esse debeant. 168) Quid autem? nonne inprimis ejusdem dei opera factum est, ut bellum Peloponnesiacum coortum sit, illud bellum crudelissimum et maximum, quod Graeciae robur ac nervos si non fregit plane, at certe debilitavit? Ex quibus factis quod alterum ad arctius con- jungendos inter se Graeciae populos valuit, alterum Graeciae exitium, perniciem, inter- itum praeparavit, temeritate quadam et socordia in rebus administrandis Pythiam esse ductam putandum est. Quae temeritatis et inconsiderantiae signa pari modo hic illic cognosci possunt. Sicut quum Croeso suasisset, ut potentissimos Graecorum exquireret cum iisque armis sociatis contra Persas pugnaret, ubi Lacedaemonii auxilia se Croeso missuros polliciti sunt, erat periculum fore, ne Cyrus inde causa petita inferendi Graecis belli Europam invaderet et terra domita insulsitatis poenas a Lacedaemoniis repeteret. ¹¹⁰)
At vero praeceptum illud a multis commemoratum„v,ϑρει mασαυνν, nosce te ipsum, quod in Delphico templo inscriptum fuisse legimus, quo in se quisque quasi descendere et animum suum noscere jubetur, nonne probat altiora quaedam, quam quae cerni oculis aut sub tactum cadere possint, ab oraculo esse significata, quae hominibus expetenda sint. Teneo, quorsum spectent, quae loqueris, nec me fugit hanc sententiam plerumque usurpari solere, quum oraculi praedicatores dei Delphici sapientiam laudibus extollere volunt. 1*¹) Et tamen illius sententiae gravitas nescio quomodo a reliquis Pythiae insaniis discrepat et dissentit, ut difficillime cum iis in concentum redigi possit. Hac difficultate, puto, nos liberat Plato, qui in Protagora ¹) hoc praeceptum cum aliis, ut 1*κνν ewz«v, nihil nimis, ab illis qui dicuntur septem sapientibus suae sapientiae primitias Apollini Delphico in ejus templum consecratas esse ait. Nec tamen id dicit Plato nominatim, quis cujusque horum ingeniose dictorum inventor fuerit, quumque omnino quae de hac re veteres tradunt, inter se non consentiant, vix unquam satis explorari poterit, cui quaeque illarum sententiarum auctori tribuenda sit. Sed utcunque se res habet, certe illud sumere licet pro concesso et probato, illud„vσ σσιυσν non fuisse Phemonoes, illius primae Pythiae, ¹¹³⁴) cui id Antisthenes quoquc adscribit apud Diogenem Laertium, ¹¹⁴) propterea quod feminae, ut sint ingenii dotibus viris non ad-
¹0) Thucydid. III., 92 u. 93 et ibid. V., 51 u. 52.
108) Pausan. V., 4.
¹00) Cfr. etiam Aelian. var. histor. III., 43. Herodot. I., 167.
110) Cfr. Herodot. I., 153.
111)„Die im Pronaos des Tempels eingegrabenen Sprüche, voran erkenne dich selbst und nichts zu viel, deren Beziehung zu den Griechischen Cardinaltugenden und die Beziehung der sieben Männer practischer Weisheit, besonders aber des Pythagores zu Delphi und Apollo sind Erscheinungen von der höchsten Be-
deutung.“ Welcker a. a. O. Bd. II., p. 15 sd.— Quae aurea praecepta utinam Pythia ipsa considerare observareque voluisset!
112) p. 343 A sq. 113) Pausan. X., 5, 4. 114) Lib. I., p. 26.(Colon. Allobr. 1616.)


