Aufsatz 
De Delphico Oraculo quid existimandum sit, disputatur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22 Etenim primum quod his coloniarum deductionibus adversari nolebat, non potest ei esse magnae laudi, praesertim quum in hac quoque re suis se rationibus suisque emolumentis prospicere videret. Quae emolumenta cujus modi fuerint, quum per se facile conjici possit, non hic necessarium est, pluribus verbis exponere, deinde autem oraculum colo- niis deducendis non nimis studii operaeque navasse vel inde apparet, quod in hac re Pythiam consultam eodem modo, quo solebat, obscure et perplexe locutam esse accepi- mus. ¹65) Sed ut concedamus oraculum his coloniarum deductionibus etiam favisse, causa ejus rei facile reperiri potest. Primum enim in talibus quoque inceptis dona Apollini mittenda deo illi unquam denegata esse non credibile est. Tum autem poterat oracu- lum in his rebus etiam facilius quam in aliis ambigue dicendo famam suam et digni- tatem servare. Quin etiam, si quando plane dicere voluit et nomina ipsa vel hominum vel rerum indicavit, tantum abfuit, ut his nominibus certa quaedam et definita persona aut res significaretur, ut consulentes saepe rebus confectis tum demum se ipsis nomini- bus in errorem raptos esse intelligerent. ¹⁰⁰) Quodsi deductae illae coloniae nihilo minus plerumque convalescere opibus et viribus brevi efflorescere solebant, factum est id ea de causa, quod, quamvis ambiguae saepe oraculi sortes et obscurae essent et in utram- que fortunam significandam valerent, tamen iis, ut assolet, in meliorem sententiam accep- tis dei auxilio se tutos fore coloni illi confidebant atque ita quasi divino praesidio sacro- sancti ad nullum non periculum et laborem subeundum paratissimi erant. Quae res igitur eos firmabat, non erat tam Pythiae aut dei ipsius auxilium aut profecta ab iis adjumenta, quam fiducia in ipsius dei fide collocata et hac una sola ratione conceden- dum est oraculum Delphicum coloniis constituendis ex usu fuisse. Quae quum ita sint, apparet in hac re Pythiam ne tentasse quidem, quod sine dubio consequi et efficere potuisset, si magis quae muneris sui officia essent, perspectum habuisset et in iis exse- quendis cum cura aliqua et diligentia versari voluisset. Et nimirum Pythia vel potius Pythiae, temporum successu se excipientes, potuerunt, ut quam brevissime dicamus, humanitatis, id est, Graeciae fines quoquo versus promovere longissime atque extendere. In qua re debuerunt progredi pedetentim et proximas semper terras tanquam accessi- ones prioribus eruditione jam subactis adjungere. Quo facto cura iis adhibenda fuit, ut novae cujusque terrae incolas vinculis quam firmissimis cum veteribus conjungerent, ita ut et utilitatum societate et rerum humanarum divinarumque communitate universi in unius populi corpus coalescere possent. Ut enim necesse est, qui multarum rerum sci- entia et optimis artibus eruditus et exstructus sit, is semper plus valeat et efficere pos- sit, quam qui his rebus indigeat, sic Pythia velut dei voluntatis nuntia inter homines collocata et divina auctoritate instructa, profecto, modo ut animum voluisset intendere, nihil non efficere potuisset. Verum enim vero non erat Pythia ea, quae ad perfectam aliquam mente conceptam speciem suas cogitationes dirigere aut omnino ad communem omnium utilitatem afferre quidquam vellet, nec fecit interdum nisi quibus rebus politicum Graeciae statum, satis jam tum turbulentum, turbulentiorem etiam fieri necesse esset,

105) Cfr. Strab. VII., p. 320. Tacit. annal. XII., 63. 106) Herodot. I., 167 extr.