Aufsatz 
De Delphico Oraculo quid existimandum sit, disputatur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Scilicet tripodem aureum ex praeda hostibus ablata Apollini Delphis ponendum cura- verat epigrammate inscripto: Ejus victoriae gratia hoc monumentum Pausaniam Phoebo dedicasse.*) Ex quo verissime judicaveris magna inter eos officia intercessisse, quibus dei sacerdotes ut ita agerent, adducti sint. Quare vide, num similia id genus officia intercesserint inter Apollinem et Lycurgum, Spartanorum illum legislatorem clarissimum, cui Pythiam in legibus suis civibus ferendis non defuisse veterum scriptorum testimoniis inter omnes constat. ²) At vero Solonem inter et Pythiam officia intercesserant. Notum est enim Pythiam Solonis inceptis profuisse, quum publicis et privatis rebus ordinatis et legibus temperatis Atheniensibus rerum potiundi viam muniret.*) Verum non minus notum est eximiam Solonis operam in Pythiae auctoritate sustentanda exstitisse illo tem- pore, quum Cirrhaei non nefas ducerent et Apollinis jura imminuere et in ejus posses- siones manus porrigere. ⁹⁹)

Eandem fere causam crediderim, cur Pythiae response Socrates omnium sapien- tissimus judicatus fuerit. 1 Nam Socratem quoque scimus non solum ipsum tribuisse plurimum Apollini, ¹*) sed etiam alios semper in rebus ad religionem pertinentibus ad dei illius auctoritatem delegasse. Quod quantopere ad existimationem oraculi famam- que ejus servandam interfuerit, tum demum recte judicabimus, quum meminerimus fuisse jam tum, qui oraculis neglectis et spretis suum quisque judicium sequi mallent. ¹ε²) Prae- terea quis nescit, qualis oraculorum derisor Aristophanes poëta fuerit? ¹⁰³)

De coloniis, quas Graecos non nisi auspicato, id est, consultis oraculis mittere solitos esse constat, ne opus quidem est, ut pluribus exponamus. Quum Graeciae populi ad- modum cum humanitatis cultu et morum ingeniique mansuetudine, tum vitae elegantia et artium litterarumque studiis inter omnes antiquitatis nationes praestarent, quasi a providentia Graeci videbantur esse designati, qui ad ceteras gentes has mansuetiores musas perferrent iisque harum rerum praeceptores existerent. Atque hoc ipsum factum est per colonos illos, qui domo deducti et saepissime in ultimas prope terras missi illuc transferebant, quidquid Graecorum consuetudine vitae atque usu probabatur et receptum erat. Sic his coloniis, quas Graecia emisit, vel ad humanitatem longe lateque diffun- dendam vel ad scientiam rerum amplificandam vel ad opes acquirendas fingi accommo- datius nihil potuit. Quarum coloniarum deductiones quod Pythia adjuvare vel potius non impedire solebat, erat id quidem probandum decebatque eam magis, quam quod de nup- tüs consulta anuis lenae instar nuptias quoque conciliare non gravabatur. ¹⁴)) Verum tamen qui de his coloniis insignia. Pythiae merita fuisse credunt, in errore versantur.

96) Thucyd. I., 132.

9) Herodot. I., 65. Plutarch. vit. Lyc. c. 5.

98) Plutarch. vit. Solon. c. 9, 10, 14.

9) Aeschin in Gtesiph.§. 106 109.

100) Plat. Apolog. p. 21, A. Xenoph. Apolog. 14. Cfr. annot. 94.

101) Xenoph. Mem. IV., 2, 24; IV., 3, 16; I., 3, 1. Anab. III., 1, 5. Zeller. d. Philos. der Griech. II. Theil, 1. Abth. p. 58 u. 119.(ed. 2 ia.)

102) Cf. Plutarch. vit. Demosth. c. 20.

103) Cf. Götte l. c. p. 24 sq.

10) Pausan. IV., 24, 1.