20
disse eodem modo, ut paulo ante exposuimus. Sed haec hactenus. Non enim juvat longius persequi perplexa Delphicorum sacerdotum commenta et ambages, quas quoniam tantum non ubique demonstrari potest fuisse nihil fere nisi fallacias, fraudes, nugas, inep- tias, mirum est hic quoque esse, qui hanc oraculorum ambigue et obscure dicendi con- suetudinem, quam nescio quo jure symbolicam vocant, si minus laudare, at probare et defendere conentur. ³) In qua tamen re quas rationes afferunt, eae valde infirmae ac leves sunt. Quasi lingua inventa sit, ut, quemadmodum nescio quis dixit, homines cogi- tationes suas ac sensa occultent iisque tenebras obducant. Quisquis enim cst, qui sus- cipiat res futuras praedicere, aut bene praescius sit futuri oportet, ss) ne cogatur adhi- bere latebras obscuritatis sectarique tenebras et verborum praestigias, aut prohibere non poterit, quominus, a posteris certe, irrideatur et in nugatorum numero existimetur. Itaque mirum quantum in hac re viri docti halucinantur; in quos valet, quod Cicero dicit: ⁵*)„Quidvis malle videntur quam se non ineptos.“ Nam in hac re qui Pythiae patrocinium suscipere ejusque causam defendere volunt, vereor, ne hodie digni sint, qui iisdem artibus decipiantur, quibus Delphicos vates olim mortalium credulitati illusisse manifestum est.
Delphicum oraculum communem Graecorum labem iisque dedecori et exitio fuissc declarasse nobis visi sumus. Etenim quae ejus recte facta laudantur, aut pauca sunt aut sacerdotum suis commodis inserviendi studio profecta, aut etiam exstiterunt ex offi- ciis, quae colere et hominibus praestare commendareque dei ipsius ministros decebat et consentaneum erat. Velut Glaucum quendam Lacedaemoniuur Pythia quum gravis- simas poenas de perjuris capere deos consuesse docuisset, permovit, ut a jurejurando desisteret, quo Milesios quosdam pecuniis apud eum depositis defraudaturus erat. ²⁰) Sic oraculo laudi ducitur, quod, qui supplices deorum ad aras confugerint, eos violari vetando a persecutione saepe tutos praestiterit.**) Verum quum non semper oracula nec ubique tali modo praesidio esse vellent supplicibus ²²) et ut vivere liceret, obsecrantibus, ad- modum multum de hac oraculorum laude deminui concedendum erit. Praeterea, quum sine discrimine Pythia cujuslibet, probus an nequam esset, tutelam accepisse videatur, certe scelera hoc modo et flagitia et dedecora et vitia non tam exstirpata aut recisa, quam aucta, culta, adjuta, corroborata esse necesse est. Pausaniam quidem illum Grae- corum apud Plataeas adversus Persas ducem etiam mortuum deo Delphico curae fuisse Thucydides ⁹⁸) aliique?⁴) memoriae prodiderunt, quamquam Pausanias dum vivebat, non solum vitiis se inquinavit, verum etiam Graeciae libertatem barbaris proditurus erat ⁵⁵)
8) Prellerus in: Pauly Real-Encyclop. d. class. Alterthmw. Bd. II., p. 907.
88) qualis esse nemo potest.
89) De divin. II., c. 57.
³⁰) Herodot. VI., 86. Götte l. 1. p. 265.
21) Götte 1. I. p. 264.
9²) Cfr. Herodot. I., 157— 160.
33) I., 134.
94) Diodor. Sic. XI., 45 extr.— Num Socrates quoque iniquo judicio ab Atheniensibus necatus, Delphico deo curae fuit? Cfr. annot. 100.
*5) Cfr. ejus vit. ap. Corn. Nepot.— Thucyd. I., 128— 137. Plutarch. vit. Cim. c. 6.


