19—
goram sapientissimum, Alcibiadem fortissimum judicaverant, Plinius id mirum esse dicit,“¹) illos patres Socrati cunctis ab eodem deo sapientia praelato Pythagoram praetulisse, aut tot aliis virtute Alcibiadem aut quemquam utroque Themistocli.
Huc referri etiam potest quadam ratione oraculum illud, quod Messenios inferis virginem immolare jussit.*) Quin etiam nescio an, ubi oraculum aliquod ipsum nomen sive personae alicujus sive loci sive alius cujuslibet rei indicarit, ibi semper plures aut personae aut loci aut aliae res ejusdem nominis fuerint et inveniri potueriut. ⁸⁴) Omnino oracula ita plerumque obscura, ita flexiloqua, ita ambigua erant, ita ancipitem habebant vel sententiam vel interpretationem, ut ea de causa Apollo ipse Loxiae, id est, Obliqui cognomine insigniretur.
Nae illi sacerdotes Delphici miri oraculorum excogitandorum artifices, quam valde interdum luserint consultores, ex illis quoque oraculis intelligi potest, quae Pythia, ut alia omittamus, Spartanis edidit eo tempore, quum legibus Lycurgi acceptis ipsi viribus aucti Arcadios suae ditionis facere vellent. Ac primum quidem Pythia negavit se totam iis Arcadiam tradituram, ita tamen, ut ambigue dicens spem illis faceret fore, ut partem aliquam ejus terrae cum Tegea urbe in suam potestatem redigerent. Itaque bello Te- geatis illato quum Spartani semper inferiores fortuna discederent nec iis oppidi potiundi facultas fieret, iterum missis Delphos consultoribus oraculum sciscitati sunt, quemnam deorum placarent, ut bello superiores Tegeatis futuri essent. Quibus Pythia non solum praecepit, Ossa Orestis, filii Agamemnonis, Spartam asportarent, sed etiam Tegeam iis nominavit locum, ubi ossa illa sepulta essent. Quo oraculo num quidquam aliud die- tum erat, nisi id ipsum, si habere oppidum et subigere vellent, oppidum ipsum intran- dum, id est, expugnandum esse? quo quidem verius nihil et prudentius Pythia dicere potuit. Neque enim fieri posse videbatur, ut corpus Orestis Tegeae conditum inde Spar- tam afferretur, nisi ante urbs illa expugnata esset. Sic interdum astutus stulto aliquid suadet ut faciat ad consequendam aliam rem, nec hic videt id ipsum, quod alter sua- serit, fieri non posse, nisi ante res ipsa, de qua agitur, effecta sit. Scite igitur oracu- Inm verba dedit et latuit, et quod in se Spartanorum cogitationes convertit minusque illa verba suspecta reddidit, nihil erat aliud nisi clari hominis nomen quasi arte magica hominum animos devinciens. Nam quod Herodotus, qui in hac re enarranda suo more multus est, ³⁴) paulo aliter eam accidisse tradit, vide, ne quae vera hujus rei fuerit ratio, non satis exploratum habuerit, id quod magis etiam apparebit, si cum hoc oraculo aliud ejusdem generis comparare volueris, quo Pythia post bella Persica Athenienses adire Scyrum insulam volentes inde Thesei ossa, quae ibi sepulta erant, Athenas transportare jussit, 85) quod quum fieri non posset, barbaris locum tenentibus, priusquam insula ipsa expugnata esset, ⁵⁶) conjicere licet oraculo consulto Apollinem hic quoque vafre respon-
81) Nat. Histor. XXXIV., 12.— Cfr. etiam Plutarch. vit. Solon. c. 4. Pausan. IV., 24, I. 82) Pausan. IV., 9, 2.
83) Cf. Herodot. IV., 76— 80.
84) lib. I., 66.
85) Plutarch. vit. Thes. c. 36.
86) Cf. Diodor. Sicul. XI., 60.


