18
Atque hoc ipsum est, quod supra oraculum quaestus faciendi cupidum fuisse dixi- mus. Nimia enim donorum et pecuniae aviditate factum esse apparet, ut oraculum eo delaberetur, ut responsa daret, quae quum non tam vaticinia, quam fraudes, praestigiae, nugae dicendae sint, cuique sana mente judicanti oraculum ridiculum reddiderunt; quo- cum cohaeret astutia ejus et calliditas et fallacia in fingendis fabricandisque responsi- onibus, ne consultorum a se voluntatem alienaret neve suae ipsius auctoritatis detrimenti quid faceret. Velut in hac causa vidit oraculum posse oboriri periculum Croeso a Cyro Persisque, id est, posse fieri, ut Croesus a Cyro vinceretur; sed poterat etiam contra res cadere, id est fieri, ut Croesus Cyrum vinceret. Quod uter utrum victurum esset, quoniam a rebus pendebat, quae ut in temeritate fortunae positae minus praevideri pote- rant, callide oraculum ita respondit, ut qui nihil improbi suspicaretur, nihil in oraculi responso mali invenire posset. Et tamen nihilo minus provisum erat, ut si res aliter ac Croesus sperabat, evenisset, in hunc quoque eventum oraculi effatum quadraret. Itaque sacerdotes Cyrum mulum apte dici posse rati propterea, quod ei ex duabus diversis gen- tibus orto, matre Meda, patre Persa quasi quaedam similitudo cum eo animali erat, qui mulus nominatur, sortem excogitaverunt, in qua mulus in incertum rerum eventum ora- culi vel Apollinis vel ipsorum auctoritati conservandae praesidio fuit, cujus tamen muli post, si Croesus Cyrum vicisset, oraculum vix ullam mentionem facturum fuisse per se patet nec opus est id pluribus persequi. Enarrare autem hic nolumus, quomodo postea, quum Croesus, deo Delphico compedibus missis, graviter eum et acerbe accusaret suae- que perniciei auctorem nominaret, oraculum proterve et sine ullo pudore mentiendo se expediverit seque in culpa fuisse negaverit.*s) Nimirum dona et pecuniae missae erant, aurum et argentum acceptum, consultorique licebat se putare stultum et baronem suum- que dolorem perferre.— Croesus quidem deceptus est, at eum decepit deus Delphicus. 75)
Ut in iis, quae modo commemoravimus, singulari quodam artificio ad divinandi ftamam conservandam oraculum et sacerdotes Delphicos usos esse videmus, sic erant etiam sortes quaedam certae et quasi loci aliquot communes, qui saepius usurpati esse viden- tur, qui etsi ipsis verbis praeciperent, quod oraculum in quaque causa fieri vellet, hoc tamen ipsum plerumque adeo vagum et liberum et multiplex et late patens erat, ut si alium atque oraculum praedixerat res exitum haberet, cuivis id potius quam oraculo vitio et culpac daretur. Velut illa sors Croeso edita, ut sibi potentissimos Graecorum socios adjungeret. 80)— Quinam erant potentissimi Graecorum?— Cujus similis est ea, qua bello Samniti Apollo Pythius Romanos fortissimo Graecae gentis et alteri sapien- tissimo simulacra celebri loco dicare jusserat. Qua quidem in re quod senatores Pytha-
78) Herodot. I., 90 u. 91.
*⁹) Cum his conferantur, quae habet Welckerus 1. l. Tom. II., p. 18:„Die seit Vandale von so vielen Philologen— gehegte Ansicht, dass sie(die Orakel) nur aus menschlichem Betrug zu erklären seien, ist ohne alle Einsicht in die Sache und nicht der Rede werth.“ Nobis quidem Vandale acutius vidisse putatur, quam Welckerus, pace summi viri dixerim. Atque ipse Welckerus concedit fieri potuisse, ut Pythia interdum minus sincere egerit. Cfr. ejus Griech. Götterlehre. Tom. III., p. 120 annot.
80) Herodot. I., 53.


