Aufsatz 
De Delphico Oraculo quid existimandum sit, disputatur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

xime oracula ea, quae ad Croesum Lydorum regem cejusque fata pertinent. Quae ora- cula quoniam magis quam alia quaelibet monstrare putamus cum cupiditatem lucri et quaestus faciendi, tum calliditatem et versutiam et fraudes et fallacias Delphicorum sacer- dotum, quas excogitaverunt, ut oraculi auctoritatem tuerentur, digna ea credimus, quae diligentius examinemus..

Atque res, quam Herodotus latius perscripsit, sic fere gesta est: Croesus, qui mag- nam Asiae minoris partem suae ditioni subjecerat, graviter et inique ferebat non solum, quod Cyrus, novus Persarum rex, Astyagi, qui Croesi sororis maritus erat, regno ademto ipsum in sua potestate tenebat, sed etiam quod res Persarum crescere Cyrumque occu- patis finitimis Persiae terris fines regni proferre animadvertebat. Qua de causa prohi- biturus, ne nimium opibus conatuque hostes invalescerent simulque injuriam Astyagi illatam ulcisci cupiens bellum adversus Persas parat. Sed priusquam copias contra hostes educeret, tentatis oraculis, quid divinando valerent, quum Delphicum prae ceteris maxime verax esse judicasset, ejus dei benevolentiam captans plurima et magnificentis- sima munera ei Delphos mittit simulque eos, quibus dona illa Delphos deferenda tradi- derat, oraculum interrogare jussit, num adversus Persas Croeso exercitum educere ex usu esset isque sibi sociorum aliquas copias adjungere deberet. Ab oraculo responsum est, si bellum Croesus Persis inferret, magnum eum imperium esse eversurum; Graecorum exploraret potentissimos sibique eos socios adjungeret.) Haec oracula quemadmodum edita erant Croesus, utpote qui nullo modo Pythiam vel deum Delphicum fallaciter agere putaret, sincera esse existimans speravit fore, ut Persarum imperium everteret, et quidem rectissime. Nam nescio an in tali aliqua re veteres recte:ut quisque est vir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur.*) Etcredulitas error est magis quam culpa; et quidem in optimi cujusque mentem facillime irrepit.*) Praeterea quis unquam deum crederet fallere velle, quis subdole, quis versute illum agere? Croe- sus igitur istis responsis vehementer laetatus singulos Delphenses viritim duobus state- ribus auri donavit et tertio oraculum consulit, num diuturnum sibi imperium futurum esset. Quae Croesi interrogatio re vera ad respondendum difficilis erat majorque quam cui Pythiae divinandi vis par esset. Etenim nihil hic erat suadendum aut jubendum; erat simpliciter praedicendum, quid futurum esset. Quocirca nihil supererat, nisi ut responsum aliquod conficeretur, quod ad utrumque rerum casum accommodari posset. Itaque oraculum edidit, cum mulus Persarum vel Medorum rex factus esset, tum Croesus ne dubitaret fugere et animum spemque abjicere.**) Quibus verbis Croesus nuntiatis magis etiam quam antea gavisus est, ratus nunquam viri aut hominis loco mulum Per- sis imperaturum esse. At iterum se multoque magis quam unquam antea deceptum esse tum denique intellexit, quum omnium rerum potestate ac dominatu amisso serum erat. Croesi enim infelicissimi fata nemo est qui nesciat.

) Herodot. I., 53.

) Cic. ad Quint. fratr. I., 1,§. 12.

76) Plancus ap. Cic. ad Divers. X., 23,§. 1. 7) Herodot. I., 55.