Aufsatz 
De Delphico Oraculo quid existimandum sit, disputatur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

Ex his quoque rebus perspici posse credimus, quam non dignum fuerit Delphicum oraculum laude ea, quam ei viri illi doctissimi supra nominati tribuere voluerunt. Quid enim? Pythia, id est, Apollinis Pythii sacerdotes talia Atheniensibus, solis fere tum communis periculi depulsoribus, 6*) praedixerant, quibus eorum animos debilitari ipsos- que angoribus confici necesse esset. Quodsi unumquemque angoribus confectum minus idoneum esse constat ad fortiter aut agendum quid aut patiendum, sequitur, ut sacer- dotes illi suis oraculis Athenienses ad libertatem suam defendendam minus idoneos reddiderint. Atque quoniam coepimus concludere rationem, quid obstat, quo minus in eo progrediamur, modo vere ac recte id fiat? Pergimus igitur: Qui alterum minus idoneum facit ad libertatem suam defendendam, ei nocet idque aut ignoratione rerum gerendarum et imperitia facit eaque ratione stultus est nec veram laudem meret, aut nocet alteri consulto et de industria, et hac ratione improbus est, et minus etiani laude dignus esse existimari poterit. Quorum alterutrum quum in Delphicum oraculum ca- dere necesse sit, breviter conclusum habes, quid de illo oraculo existimandum sit. Neque enim Pythia aut Delphici sacerdotes patriae in illo rerum discrimine ad exitium praecipitanti subvenerunt et Graeciae libertati, ut incolumis maneret, prospexerunt; prospexit et subvenit Themistocles, eximii vir consilii, qui qua erat prudentia et dexte- ritate, illa ipsa Pythiae fraude usus est ad exsequenda ea, quae patriae utilia esse duxerat. Pythiam autem illis temporibus non solum studuisse Persis, sed etiam Themistocli, qui vatis edictum contra atque ipsa voluisset, interpretatus esset, iratam fuisse et succensuisse, satis probabiliter ex eo suspicere, quod, quum ab Aeginetis praemia, quae iis ob rem ad Salamina bene gestam tributa fuissent, claris verbis posceret,) ea munera, quae Themistocles sua sponte Delphos portanda curavit aut pro se ipso aut velut singulare donum Atheniensium, repudiavit.) Scilicet erubuit, ab eo dona accipere, cujus sollertia sua consilia peremta esse et ad irritum cecidisse senserat. An dona Pythiae vilia et parvi pretii esse videbantur?

Dictum est in ipso Graeciae flore Delphicum oraculum florere jam desiisse. ⁷²) Si hoc ita dictum est, ut jam tum oraculi dignitati multnm detractum fuerit, quia cum hostibus conspiravisse visum sit, concedi id quidem potest, at non minus aliquanto ante oraculum commisit, quo ejus dignitatem diminui necesse esset.*) Quod ostendunt ma-

9) Herodot. VII., 139(§. 7.)

7) Herodot. VIII., 122.

71) Pausan, X., 14. Jam veteres omni ope atque opera enisos esse, ne quid vitii in Pythia haereret, inde apparet, quod fuerunt, qui, quod unius Themistoclis munera non admiserit, id propterea factum esse crederent, quod ei, muneribus acceptis, infinitum odium apud Persas, quibus mox supplicem futurum esse viderit, movere noluerit. Immo improbis oraculum favebat. Pausaniae quidem dona accepit. Cfr. annot. 96.

72²) Götte: Das Delphische Orakel p. 272. Cfr. etiam Ernst Curtius: Griechische Geschichte. Tom. I. Berl. 1858, p. 458.

73) Cfr. K. O. Müller: Geschichten hellenischer Stämme und Städte. Tom. II., p. 339(1ma ed.): Ueberhaupt aber musste dieses Institut sehr an Würde des Charakters verlieren, als es sich herabliess, die verfänglichen Fragen, mit denen Krösus die griechischen Orakel versuchte, auf Schleichwegen zu lösen, um der reichen Geschenke und Spenden willen, mit denen der Lydermonarch Tempel und Stadt bedachte.