24
modum inferiores, tamen in philosophia non reperire putantur, ¹¹⁵) quae nova dici possint; Pythias praeterea non nimis litteris excultas fuisse cum ex Plutarchi verbis ¹¹⁶) conjicien- dum erit, tum ex rerum natura apparet, quae ab iis efflagitabat, ut faciles essent volun- tatibusque sacerdotum ubivis semper obtemperarent, suo judicio usae quam minime. Ut igitur immerito aureum illud diotum„vνι οσάσαναν ad Pythiam aliquam relatum est, quam decorat, velut si sordidae vesti adsutus sit pannus aliquis purpureus ac late splen- dens, sic alterum illud dubitari non poterit, quin incredibile ac falsum sit, eandem illam Pythiam Phemonoen primam hexametrum cecinisse ejusque versus inventricem fuisse. ¹**) Quod utrumque qui Pythiis attribuere volunt, similiter nobis facere videntur, ac si ne- bulonem quis sapientem esse contendat.— Sed nolumus Pythiae vel Pythiarum inani- tates longius persequi; satis enim superque ex iis, quae diximus, intelligi posse putamus, quid de Delphico oraculo judicandum sit. Id solum quis quaesiverit, num omnia ea, quae de oraculo illo narrantur, recte et ad veritatem tradita sint. De qua re in utramque partem certi quidquam affirmare omittimus; 1is) erat Delphicum oraculum fallax mendaxque. Itaque fieri potest, ut mendacia quoque ei aliquot subjecta sint in eoque adhaeserint, quae hodie parum cernere possumus. At etiamsi multa, quae ejus effata feruntur, sint commenta vatum aliorumque, qui quaestus aut alia quacunque causa hariolabantur, parvi id quidem refert, quum de vera ejus natura atque vi, quae men- daciis ipsis commentisque aliquatenus designantur, minime dubii esse possimus. Praeterea autem tantum undique luminis ei affertur, etiam a gravissimis scriptoribus, ut de eo nihil nos certi scire dicere non possimus.— Delphicum oraculum, id est, Delphici sacer- dotes ad publicas res tractandas inepti erant in privatisque quod quaestus faciendi cupidi erant, etiam, id quod cum eo conjunctum esse solet, fallaciis fraudibusque operam dare cogebantur. Quod utrumque qui negant, aut nolunt ii perspicere, quid in hac re verum sit, aut oculis apertis fere, venia sit verbo, caeci sunt. Nihil autem bonum, nihil pulchrum et honestum, nihil laudabile, nihil utile et salutare hominibus dioi potest, quod ut efficias hominum stultitiam et credulitatem requirere debes. Quare laudent alii oraculum illud, nos quidem— non possumus.— Iudex intelligens non ex aliorum sententia aut rumore et credula fama judicat, sed ubi facta suppetunt, his ipsis arreptis et diligenter cognitis suo in rebus judicandis judicio usus verum explorare studet. ¹¹⁹)
115) Cf. J. G. Fichte, Grundlage d. Naturrechts. Jena u. Leipzig 1797. p. 225.
116) de Pythiae or. c. 22.
117) Pausan. X., 5, 4.
118) Constat Huellmannum, ne merito Delphicum oraculum accusari possit sordidae artis et fraudis, oracula adulterina et subditicia a veris et sinceris secernere conatum esse, in qua quidem re ita versatus est vir doctissimus, ut nulla fere omnino Delphici oraculi effata, quae vera essent, relinquerentur. Cfr. ejus libr.„Würdigung des Delphischen Orakels“, p. 76 sqd. Cfr. Wachsmuth, Von der Acchtheit der Orakel- sprüche, in ejus libro: Hellenische Alterthumskunde, pars 2. sect. 2. p. 306 sdq.(ed. 1ma.)
119) Multos Welckerus(I. l. Tom. II., p. 14 sqq.) et Naegelsbachius(I. I. p. 183 sqq.) veterum scriptorum locos commemorant, in quibus Delphici oraculi cum laudatione aliqua mentio fiat. Quasi vero isti loci aliud quid probare possent, quam quod omnes sciunt valde Graecos credulos fuisse et super- stitioni obnoxios.
——=——


