14
Etenim Spartanis jam initio hujus belli oraculum consulentibus Pythia responderat, aut eversum iri Lacedaemonem a barbaris, aut regem ipsorum interiturum. ⁰⁴) Neque enim, adjecerat oraculum, taurorum eum robur aut leonum contra pugnantium vehementia- sustinebit. Jovis enim habet vim et ejus impetus nego cohibitum iri prius, quam horum alterutrum perfecerit. Nec vero convenit nobis cum Naegelsbachio,*) qui hoc oraculo censet Pythiam revera mandare voluisse Leonidae, Lacedaemoniorum regi, dummodo patria salva maneret, mortem occumbere ne' dubitaret. Quid enim? quod Leonidas in Thermopylis voluntariae se morti obtulit, num quidquam ex ea re utilitatis Graeciae redundavit?— Qui si se recipere et vivere voluisset tum, quum angustiis illis a Persis circumventis locus non diutius teneri poterat et statio deserenda erat, saepius etiam patriae usui esse potuisset.⁰⁰) Atque Leonidas quidem nescio quomodo jam anti- quitus propter id facinus ingentem gloriam adeptus est, sed haud scio an domentis sit potius et stulti, quam viri fortis, occasione data vitam servandi nihil proficientem mori velle. Verum enim vero Pythia locuta erat et Pythiae tanquam deo confidendum ac parendum erat. O maculam illam sereno antiquitatis vultui adspersam, o anilem super- stitionem, quam saepe tu nimia credulitate animos imbuisti, quam saepe tu hominum imbecillitatem occupasti, quot quales quam horribiles caedes tibi imputandae sunt! certe tibi etiam Leonidae mortis culpa attribuenda erit, sicut tum Atheniensium animis nimium êet non necessarium terrorem injecisti!—
Etenim oraculum, quod Pythia Atheniensibus dederat, terrore et atrocitate omnia fere, quae unquam oracula edita erant, superavit, adeo, ut operae pretium sit, totum illud huc transscribere. Legitur apud Herodotuur:*)
22 41*Od, ii„d⁴ννε νππηιν †ονν so‿ναά αε ενμαηαι εα—τά‿οο τοοmνπε⁵⁴eεοο dνραςα ναꝑοννα
Odre„dο Qεαi dë᷑νε ευνατε⁶ον, O'rs 10 Gd5⁵οα 00⁸ 7008»αισ³ο, O01 d Zeες, bdre uo 1‿σσση Jeierꝛ, dad dec eaer. Krd„dο νυυν sεπ TC? ε 2 dνς Moν, TuOi„ενες ⁴έια 1⁶ν. TIoldd de 2dνιιν ἀάνοοεν τμιιυιινμσαηαια εο⁶ο τ⁶ ⁶eν dον 011009 d' dυάσνέαιινν ννοςν³μιιαάςεενς πμιοει ϑ⁸⁶σ⅝ει
64) Herodot. VII., 320. ⁶3) I. I. p. 186. 66) Nam recte noster Schillerus: Ein Mann ist viel werth in so theurer Zeit; Ich möcht' ihn nicht mit leichtem Sinn verlieren. Geterum velim diligenter consideres, quid dixerim: tum, duum angustiis illis a Persis circum- ventis locus non diutius teneri poterat.— Unum illud quaesiveris fortasse, num Leonidas, si voluisset abire, incolumis id facere potuisset. Quod quidem Herodotus(VII., 219 sdd.) non negat; quan- quam quod rex in statione manserit, summopere id probat ingentemque ei ea re gloriam partam esse cen- set, propterea, quod eo facinore Spartam ab interitu servaverit.— Quae Herodoti opinio docet non minus scriptorem ipsum, quam reliquam multitudinem, oraculi effatis credidissc. 67) VII., 140.


