3
et pericula in capita eorum, qui patriae proditores suae ipsorum utilitati potius, quam communi omnium saluti consulere vellent. Contra ea firmare Pythia debuit incertos et dubios et fluctuantes; debuit patriae et libertatis amantes laudare et colere, debuit honoribus eos, nominibus, titulis, praemiis, statuis aliisque plurimis illustrare reliquisque imitandos proponere et commendare, ut hos intuentes periculum quodque subire et mortem oppetere pro republica mallent, quam patriae libertate perdita aliorum arbitrio permissi turpem vitam degere. Haec Pythia si fecisset, merito rerum gerendarum pe- ritam eam fuisse et Graeciae saluti consuluisse dixeris. At dii boni, quam ab his diversa molita est.
Nam quod Pythia vel oraculi sacerdotes suis civibus deum consulentibus respon- derunt, precibus votisque placarent ventos, hos enim Graeciae fore adjutores,*s) potuit id quidem valere ad superstitionem fovendam, revera autem nihil auxilii parare. Melius rectiusquc fuerat monere et objurgare Gorcyraeos, qui se Graecis studere simulantes animis alia agitabant.5*) Quod autem Cretensibus, qui ita se ad belli societatem Grae- ciae defendendae applicare volebant, si id sibi ex usu foret, durissimis verbis id consilium dissuaserunt, atque eos ita prohibuerunt auxilia mittere, ⁰⁰) pravum et perversum, ne dicam demens erat, ab iisque duntaxat ignorari potest, qui Delphici oraculi fautores res de eo traditas praejudicata opinione recipere consueverunt. 9¹)
Non minus vituperanda est Pythia propter oraculum codem fere tempore aut paulo ante Argivis datum, quo illi quoniam jubebantur ⁰- 100604¹0» intus habere et capiti cavere, usi sunt ad postulanda quaedam a Lacedaemoniis eo consilio, ut, si non im- petrassent, suo more in otio vivere possent. Verba oraculi sunt haec:
IXOο ττ‿έοπιιυνννέιοσι, φO᷑ν ἀᷣ‿ιοανκαιοσι*οσσ
2 τ⁶νστετιο⁵ισαον εe‿ιωννμενρμναηeμ⁶σνσσ τπωο
zcl Ʒαερέάαννꝙ νπνσννάσοο εον τ ⁶α σσασε.*²) Ita Pythiae effatis Graeciae populi et civitates detinebantur, quo minus vires suas con- jungerent et armis cum hostibus decernere vellent; et sacerdotes Delphicos id egisse haud incredibile est, ut Graecis ommibus timore perculsis Graeciam nudam paene et a defensoribus destitutam Persarum potestati traderent.*) Nam Spartanis quoque et Atheniensibus, qui soli supererant communis libertatis propugnatores et quasi patrimonii sui vindices, Pythia oraculis editis tam dira impendere dixit et minata est, ut eos non omnem spem abjecisse et de statu suo declinasse mirere.
58) Herodot. VII., 178.
59) Herodot. VII., 168.
60) Herodot. VII., 169.
61) COfr. Ephorus ap. Strabon. IX., p. 647: 510 elg 1ε.ε 1 Oοννμααμενο zcel 2oαλπꝓσοοσονα roĩ 1⁴εν τ̈πmQG Q)EG„„ 2* τά τμέωτBℛm dATTGv, 1 d rααιmνοεένισν, Tods de 006˙9 d1 O803Es.
52) Herodot. VII., 148.
63) Quaesiveris, quo jure Prellerus dicere potuerit haec:„So übt es besonders zur Zeit der Per- serkriege die wohlthätigste Wirkung, zur Einigkeit gegen den Nationalfeind zusammen zu halten; in Pauly's Real-Encyclop. d. class. Alterthw. Tom II., p. 908.


