Aufsatz 
De Delphico Oraculo quid existimandum sit, disputatur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12 apud Ciceronem.*) Potest factum esse temere et fortuito, ut oraculum recte praediceret, prorsus ut in proverbio dicitur:

Ar oddd αν⁵ς, dοονꝙdadοον 5αεes.*)

Nam plurima a Delphicis sacerdotibus esse fabricata vaticinia falsa, id est, quae rebus et eventis refellerentur,ꝰb) quum in natura rerum situm est, tum ex iis conjici potest, quae Cicero tradit de Chrysippo Stoico, qui oraculis Delphicis totum volumen implevisse dicitur partim falsis, partim casu veris, partim flexiloquis et obscuris, partim ambiguis, qui liber utinam hodie existeret, profecto multo melius certiusque de oraculis deque illorum sacerdotum artibus et tricis judicare possemus. Ceterum quis nescit, quem- admodam adhuc nostris temporibus fieri soleat? Sagae et mulieres fatidicae scilicet, quum a stultis et fatuis frequentantur et de rebus, quas hi creduli impendere sibi pu- tant, consuluntur, adeo multa promiscue non intermisso plerumque spiritu effundere solent, ut fieri non possit, quin quaedam ex iis post, eventis cognitis, vere dicta esse fatendum sit. Quemadmodum igitur, quae sic vere praedicta sunt, memoria retinentur, falsa oblivione obruta jaciunt, et sicut ob eam causam tales fatidicae aliquam sibi famam ac nomen colligere possunt et celebrantur, sic haud scio an similiter apud Graecos factum sit. Quare quod de vaticinationibus omnino nescio quis recte censuit, earum quae contra ac dictum esset evenissent, nullam fieri mentionem, contra quae vatum praedictiones exitu rerum comprobatae essent, eas valde jactari, hoc idem de oraculis in universum dictum esse volumus.

Ut autem videas, quam iis, quibus aeque fere fortuna invidebat, Apollo non aequaliter consuluerit, velim ista oracula, Jonibus Milesiisque data compares cum iis, quae a Delphico deo aliquot annis ante Croeso Lydisque data accepimus. Utrique contra hostes eosdem Persas praepotentissimos pugnaverant, utrique devicti et sub hostium potestatem redacti gravissimas poenas temeritatis dederunt, atque haud scio an graviores etiam Croesus. Nihilo tamen secius huic favit, Graecis deus succensuit. Nimirum eximia Milesiorum aut etiam Jonum dona deo Delphico missa nulla comme- morantur, Croesi plurima et maxima, quamquam oraculum bello quodam non inique illis animo respondisse traditur. ⁵⁰)

Similiter vel potius pejus etiam animata erat Pythia in Graccos, quum Xerxes iis bellum inferret. Quum enim periculosissimo illo tempore, quo salus patriae in summum adducta discrimen videretur, complures Graecorum populi desperatis suis rebus ad Per- sas desciscerent,*) alii dubii haererent, quid? nonne tum Pythiae auctoritatem inter- cedere oportuit, eludere conantes castigare et punire; detestarique exempli causa minas

⁵⁵) De divin. II., c. 5.

54) Aristot. de divin. per somnum c. 2.

56) Cfr. tale quoddam oraculum apud Apollodor. III., 15, 8, ubi nεν 16ν᷑ quinque mulieres, et quidem frustra, ab Atheniensibus immolatas osse legimus!

⁵⁶) Herodot. I., 19 sq.

*) Herodot. VII., 131 sq. ibid. 138.